De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  2. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  3. expediam, quali natura praedita constent.
  4. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  5. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  6. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  7. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  8. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  9. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  10. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.