De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  2. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  3. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  4. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  5. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  6. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  7. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  8. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  9. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  10. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  11. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  12. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  13. expediam, quali natura praedita constent.
  14. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  15. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  16. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  17. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  18. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  19. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  20. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  21. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  22. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  23. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  24. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  25. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  26. cornices, non cum fumant altaria donis;
  27. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  28. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  29. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  30. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  31. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  32. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  33. manibus ut si sint divis mactata repente.
  34. omnia quae naturali ratione geruntur,
  35. et quibus e fiant causis apparet origo;
  36. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  37. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  38. ducere forte deos manis inferne reamur,
  39. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  40. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  41. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  42. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  43. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  44. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  45. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  46. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  47. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  48. res ad vitai rationem ostendimus ante
  49. propter dissimilem naturam dissimilisque
  50. texturas inter sese primasque figuras.
  51. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  52. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  53. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  54. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  55. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  56. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  57. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  58. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  59. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  60. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  61. floris odore hominem taetro consueta necare.
  62. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  63. multa modis multis multarum semina rerum
  64. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  65. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  66. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  67. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  68. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  69. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  70. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.