De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  2. cogentes sursus replent coguntque manere.
  3. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  4. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  5. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  6. inter nigra virum percocto saecla colore
  7. exoriens penitus media ab regione diei.
  8. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  9. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  10. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  11. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  12. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  13. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  14. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  15. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  16. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  17. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  18. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  19. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  20. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  21. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  22. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  23. expediam, quali natura praedita constent.
  24. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  25. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  26. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  27. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  28. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  29. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  30. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  31. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  32. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  33. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  34. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  35. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  36. cornices, non cum fumant altaria donis;
  37. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  38. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  39. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  40. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  41. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  42. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  43. manibus ut si sint divis mactata repente.
  44. omnia quae naturali ratione geruntur,
  45. et quibus e fiant causis apparet origo;
  46. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  47. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  48. ducere forte deos manis inferne reamur,
  49. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  50. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  51. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  52. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  53. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  54. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  55. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  56. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  57. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  58. res ad vitai rationem ostendimus ante
  59. propter dissimilem naturam dissimilisque
  60. texturas inter sese primasque figuras.
  61. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  62. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  63. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  64. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  65. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  66. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  67. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  68. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  69. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  70. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  71. floris odore hominem taetro consueta necare.
  72. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  73. multa modis multis multarum semina rerum
  74. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  75. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  76. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  77. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  78. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  79. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  80. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  81. multaque praeterea languentia membra per artus
  82. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  83. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  84. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  85. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  86. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  87. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  88. at cum membra domans percepit fervida febris,
  89. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  90. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  91. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  92. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  93. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  94. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  95. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  96. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  97. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  98. quam soleant et quam vitai copia desit,
  99. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  100. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  101. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  102. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  103. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  104. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  105. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  106. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  107. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  108. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  109. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  110. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  111. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  112. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  113. propterea quod magna mali fit copia circum.
  114. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  115. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  116. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  117. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  118. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  119. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  120. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  121. scilicet in terram delabi pondere cogit
  122. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  123. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  124. ---
  125. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  126. arescit quia terra calore et semina si qua
  127. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  128. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  129. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  130. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  131. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  132. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  133. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  134. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  135. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  136. sole putant subter terras fervescere partim,
  137. nox ubi terribili terras caligine texit.
  138. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  139. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  140. non quierit calidum supera de reddere parte,
  141. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  142. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  143. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  144. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  145. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  146. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  147. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  148. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  149. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  150. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  151. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  152. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  153. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  154. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  155. et rare fecit calido miscente vapore,
  156. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  157. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  158. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  159. praeterea solis radiis iactatur aquai
  160. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  161. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  162. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  163. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  164. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  165. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  166. taedaque consimili ratione accensa per undas
  167. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  168. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  169. semina de terraque necessest funditus ipsa
  170. ignis corpora per totum consurgere fontem
  171. et simul exspirare foras exireque in auras,
  172. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  173. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  174. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  175. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  176. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  177. et multis aliis praebet regionibus aequor
  178. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  179. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  180. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  181. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  182. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  183. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  184. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  185. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  186. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  187. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  188. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  189. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  190. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  191. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat