De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  2. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  3. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  4. delibata deum per te tibi numina sancta
  5. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  6. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  7. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  8. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  9. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  10. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  11. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  12. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  13. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  14. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  15. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  16. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  17. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  18. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  19. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  20. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  21. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  22. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  23. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  24. quorum operum causas nulla ratione videre
  25. possunt ac fieri divino numine rentur.
  26. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  27. propterea quia concurrunt sublime volantes
  28. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  29. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  30. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  31. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  32. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  33. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  34. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  35. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  36. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  37. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  38. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  39. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  40. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  41. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  42. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  43. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  44. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  45. verberibus venti versant planguntque per auras.
  46. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  47. frontibus adversis possint quam de latere ire
  48. diverso motu radentes corpora tractim,
  49. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  50. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  51. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  52. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  53. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  54. cum subito validi venti conlecta procella
  55. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  56. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  57. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  58. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  59. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  60. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  61. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  62. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  63. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  64. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  65. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  66. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  67. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  68. perscindat nubem perfringens impete recto;
  69. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  70. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  71. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  72. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  73. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  74. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  75. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  76. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  77. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  78. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  79. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  80. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  81. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  82. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  83. turbine ventorum comburens impete magno;
  84. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  85. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  86. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  87. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  88. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  89. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  90. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  91. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  92. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  93. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  94. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  95. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  96. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  97. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  98. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  99. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  100. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  101. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  102. e simili causa, concursu natus eodem.
  103. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  104. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  105. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  106. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  107. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  108. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  109. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  110. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  111. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  112. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  113. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  114. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  115. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  116. extructis aliis alias super impete miro.
  117. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  118. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  119. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  120. nubila portabunt venti transversa per auras,
  121. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  122. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  123. in statione locata sepultis undique ventis;
  124. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  125. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  126. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  127. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  128. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  129. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  130. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  131. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  132. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  133. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  134. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  135. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  136. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  137. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  138. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  139. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  140. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  141. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  142. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  143. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  144. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  145. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  146. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  147. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  148. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  149. Quod superest, quali natura praedita constent
  150. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  151. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  152. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.