De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  2. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  3. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  4. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  5. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  6. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  7. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  8. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  9. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  10. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,