De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  2. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  3. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  4. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  5. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  6. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  7. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  8. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  9. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  10. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  11. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  12. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  13. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  14. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  15. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  16. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  17. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  18. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  19. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  20. cogentes sursus replent coguntque manere.
  21. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  22. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  23. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  24. inter nigra virum percocto saecla colore
  25. exoriens penitus media ab regione diei.
  26. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  27. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  28. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  29. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  30. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  31. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  32. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  33. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  34. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  35. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  36. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  37. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  38. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  39. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  40. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  41. expediam, quali natura praedita constent.
  42. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  43. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  44. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  45. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  46. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  47. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  48. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  49. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  50. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  51. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  52. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  53. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  54. cornices, non cum fumant altaria donis;
  55. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  56. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  57. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  58. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  59. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  60. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  61. manibus ut si sint divis mactata repente.
  62. omnia quae naturali ratione geruntur,
  63. et quibus e fiant causis apparet origo;
  64. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  65. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  66. ducere forte deos manis inferne reamur,
  67. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  68. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  69. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  70. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  71. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  72. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  73. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  74. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  75. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  76. res ad vitai rationem ostendimus ante
  77. propter dissimilem naturam dissimilisque
  78. texturas inter sese primasque figuras.
  79. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  80. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  81. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  82. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  83. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  84. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  85. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  86. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  87. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  88. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  89. floris odore hominem taetro consueta necare.
  90. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  91. multa modis multis multarum semina rerum
  92. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  93. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  94. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  95. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  96. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  97. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  98. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  99. multaque praeterea languentia membra per artus
  100. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  101. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  102. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  103. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  104. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  105. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  106. at cum membra domans percepit fervida febris,
  107. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  108. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  109. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  110. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  111. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  112. qualis expiret Scaptensula subter odores?