De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  2. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  3. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  4. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  5. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  6. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  7. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  8. nil sint ad summam summai totius omnem.
  9. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  10. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  11. expediam. primum totius subcava montis
  12. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  13. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  14. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  15. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  16. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  17. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  18. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  19. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  20. differt et crassa volvit caligine fumum