De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  2. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  3. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  4. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  5. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  6. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  7. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  8. delibata deum per te tibi numina sancta
  9. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  10. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  11. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  12. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  13. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  14. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  15. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  16. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  17. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  18. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  19. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  20. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  21. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  22. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  23. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  24. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  25. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  26. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  27. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  28. quorum operum causas nulla ratione videre
  29. possunt ac fieri divino numine rentur.
  30. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  31. propterea quia concurrunt sublime volantes
  32. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  33. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  34. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  35. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  36. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  37. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  38. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  39. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  40. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  41. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  42. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  43. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  44. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  45. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  46. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  47. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  48. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  49. verberibus venti versant planguntque per auras.
  50. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  51. frontibus adversis possint quam de latere ire
  52. diverso motu radentes corpora tractim,
  53. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  54. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  55. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  56. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  57. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  58. cum subito validi venti conlecta procella
  59. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  60. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  61. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  62. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  63. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  64. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  65. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  66. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  67. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  68. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  69. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  70. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  71. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  72. perscindat nubem perfringens impete recto;
  73. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  74. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  75. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  76. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  77. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  78. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  79. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  80. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  81. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  82. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  83. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  84. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  85. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  86. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  87. turbine ventorum comburens impete magno;
  88. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  89. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  90. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  91. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  92. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  93. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  94. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  95. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  96. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  97. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  98. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  99. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  100. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  101. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  102. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  103. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  104. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  105. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  106. e simili causa, concursu natus eodem.
  107. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  108. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  109. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  110. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  111. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  112. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  113. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  114. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  115. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  116. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  117. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  118. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  119. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  120. extructis aliis alias super impete miro.
  121. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  122. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  123. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  124. nubila portabunt venti transversa per auras,
  125. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  126. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  127. in statione locata sepultis undique ventis;
  128. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  129. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  130. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  131. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  132. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  133. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  134. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  135. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  136. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  137. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  138. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  139. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  140. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  141. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  142. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  143. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  144. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  145. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  146. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  147. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  148. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  149. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  150. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  151. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  152. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  153. Quod superest, quali natura praedita constent
  154. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  155. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  156. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  157. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  158. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.