De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  2. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  3. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  4. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  5. ex infinito satis omnia suppeditare,
  6. unde repente queat tellus concussa moveri
  7. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  8. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  9. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  10. et tempestates pluviae graviore coortu
  11. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  12. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  13. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  14. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  15. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  16. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  17. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  18. nil sint ad summam summai totius omnem.
  19. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  20. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  21. expediam. primum totius subcava montis
  22. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  23. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  24. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  25. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  26. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  27. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  28. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  29. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  30. differt et crassa volvit caligine fumum
  31. extruditque simul mirando pondere saxa;
  32. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  33. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  34. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  35. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  36. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  37. ---
  38. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  39. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  40. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  41. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  42. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  43. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  44. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  45. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  46. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  47. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  48. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  49. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  50. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  51. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  52. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  53. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  54. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  55. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  56. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  57. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  58. cogentes sursus replent coguntque manere.
  59. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  60. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  61. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  62. inter nigra virum percocto saecla colore
  63. exoriens penitus media ab regione diei.
  64. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  65. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  66. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  67. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  68. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  69. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  70. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  71. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  72. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  73. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  74. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  75. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  76. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  77. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  78. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  79. expediam, quali natura praedita constent.
  80. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  81. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  82. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  83. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  84. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  85. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  86. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  87. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  88. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  89. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  90. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  91. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  92. cornices, non cum fumant altaria donis;
  93. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  94. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  95. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  96. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  97. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  98. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  99. manibus ut si sint divis mactata repente.
  100. omnia quae naturali ratione geruntur,
  101. et quibus e fiant causis apparet origo;
  102. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  103. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  104. ducere forte deos manis inferne reamur,
  105. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  106. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  107. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  108. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  109. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  110. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  111. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  112. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  113. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  114. res ad vitai rationem ostendimus ante
  115. propter dissimilem naturam dissimilisque
  116. texturas inter sese primasque figuras.
  117. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  118. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  119. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  120. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  121. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  122. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  123. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  124. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  125. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  126. est etiam magnis Heliconis montibus arbos