De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  2. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  3. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  4. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  5. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  6. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  7. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  8. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  9. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  10. ex infinito satis omnia suppeditare,
  11. unde repente queat tellus concussa moveri
  12. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  13. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  14. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  15. et tempestates pluviae graviore coortu
  16. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  17. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  18. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  19. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  20. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  21. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  22. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  23. nil sint ad summam summai totius omnem.
  24. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  25. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  26. expediam. primum totius subcava montis
  27. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  28. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  29. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  30. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  31. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  32. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  33. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  34. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  35. differt et crassa volvit caligine fumum
  36. extruditque simul mirando pondere saxa;
  37. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  38. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  39. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  40. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  41. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  42. ---
  43. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  44. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  45. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  46. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  47. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  48. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  49. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  50. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  51. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  52. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  53. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  54. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  55. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  56. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  57. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  58. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  59. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  60. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  61. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  62. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  63. cogentes sursus replent coguntque manere.
  64. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  65. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  66. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  67. inter nigra virum percocto saecla colore
  68. exoriens penitus media ab regione diei.
  69. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  70. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  71. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  72. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  73. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  74. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  75. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  76. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  77. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  78. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  79. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  80. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  81. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  82. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  83. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  84. expediam, quali natura praedita constent.
  85. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  86. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  87. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  88. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  89. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  90. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  91. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.