De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  2. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  3. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  4. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  5. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  6. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  7. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  8. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  9. cernentes pavida complebant pectora cura,
  10. quid moliretur rerum natura novarum.
  11. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  12. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  13. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  14. et videas caelum summai totius unum
  15. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  16. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  17. quod bene propositum si plane contueare
  18. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  19. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  20. accepit calido febrim fervore coortam
  21. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  22. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  23. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  24. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  25. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  26. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  27. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  28. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  29. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  30. ex infinito satis omnia suppeditare,
  31. unde repente queat tellus concussa moveri
  32. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  33. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  34. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  35. et tempestates pluviae graviore coortu
  36. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  37. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  38. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  39. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  40. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  41. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  42. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  43. nil sint ad summam summai totius omnem.
  44. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  45. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  46. expediam. primum totius subcava montis
  47. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  48. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  49. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  50. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum