De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  2. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  3. in terras itidem manare ex aequore salso;
  4. percolatur enim virus retroque remanat
  5. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  6. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  7. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  8. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  9. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  10. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  11. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  12. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  13. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  14. cernentes pavida complebant pectora cura,
  15. quid moliretur rerum natura novarum.
  16. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  17. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  18. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  19. et videas caelum summai totius unum
  20. quam sit parvula pars et quam multesima constet