De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  2. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  3. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  4. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  5. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  6. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  7. terrai ne dissoluat natura repente,
  8. neu distracta suum late dispandat hiatum
  9. idque suis confusa velit complere ruinis.
  10. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  11. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  12. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  13. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  14. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  15. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  16. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  17. ---
  18. Principio mare mirantur non reddere maius
  19. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  20. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  21. adde vagos imbris tempestatesque volantes,