De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  2. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  3. motibus in terris et multae per mare pessum
  4. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  5. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  6. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  7. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  8. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  9. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  10. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  11. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  12. terrai ne dissoluat natura repente,
  13. neu distracta suum late dispandat hiatum
  14. idque suis confusa velit complere ruinis.
  15. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  16. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  17. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  18. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  19. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  20. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  21. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  22. ---
  23. Principio mare mirantur non reddere maius
  24. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  25. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  26. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  27. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  28. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  29. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  30. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  31. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  32. quippe videmus enim vestis umore madentis
  33. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  34. at pelage multa et late substrata videmus.
  35. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  36. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  37. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  38. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  39. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  40. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  41. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  42. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  43. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  44. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  45. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  46. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  47. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  48. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  49. in terras itidem manare ex aequore salso;
  50. percolatur enim virus retroque remanat
  51. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  52. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  53. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  54. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  55. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  56. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  57. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  58. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  59. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  60. cernentes pavida complebant pectora cura,
  61. quid moliretur rerum natura novarum.
  62. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  63. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  64. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  65. et videas caelum summai totius unum
  66. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  67. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  68. quod bene propositum si plane contueare
  69. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  70. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  71. accepit calido febrim fervore coortam