De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  2. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  3. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  4. in loca se cava terrai coniecit ibique
  5. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  6. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  7. exagitata foras erumpitur et simul altam
  8. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  9. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  10. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  11. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  12. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  13. motibus in terris et multae per mare pessum
  14. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  15. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  16. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  17. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  18. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  19. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  20. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  21. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  22. terrai ne dissoluat natura repente,
  23. neu distracta suum late dispandat hiatum
  24. idque suis confusa velit complere ruinis.
  25. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  26. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  27. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  28. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  29. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  30. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  31. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  32. ---
  33. Principio mare mirantur non reddere maius
  34. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  35. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  36. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  37. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  38. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  39. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  40. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  41. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  42. quippe videmus enim vestis umore madentis
  43. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  44. at pelage multa et late substrata videmus.
  45. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  46. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  47. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  48. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  49. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  50. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  51. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  52. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  53. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  54. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  55. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  56. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  57. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  58. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  59. in terras itidem manare ex aequore salso;
  60. percolatur enim virus retroque remanat
  61. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  62. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  63. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  64. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  65. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  66. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  67. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  68. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  69. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  70. cernentes pavida complebant pectora cura,
  71. quid moliretur rerum natura novarum.
  72. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  73. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  74. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  75. et videas caelum summai totius unum
  76. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  77. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  78. quod bene propositum si plane contueare
  79. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  80. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  81. accepit calido febrim fervore coortam
  82. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  83. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  84. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  85. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  86. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  87. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  88. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  89. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  90. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  91. ex infinito satis omnia suppeditare,
  92. unde repente queat tellus concussa moveri
  93. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  94. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  95. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  96. et tempestates pluviae graviore coortu
  97. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  98. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  99. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  100. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  101. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  102. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  103. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  104. nil sint ad summam summai totius omnem.
  105. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  106. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  107. expediam. primum totius subcava montis
  108. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  109. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  110. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  111. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum