De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  2. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  3. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  4. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  5. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  6. in loca se cava terrai coniecit ibique
  7. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  8. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  9. exagitata foras erumpitur et simul altam
  10. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  11. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  12. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  13. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  14. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  15. motibus in terris et multae per mare pessum
  16. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  17. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  18. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  19. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  20. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  21. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  22. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  23. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  24. terrai ne dissoluat natura repente,
  25. neu distracta suum late dispandat hiatum
  26. idque suis confusa velit complere ruinis.
  27. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  28. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  29. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  30. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  31. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  32. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  33. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  34. ---
  35. Principio mare mirantur non reddere maius
  36. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  37. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  38. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  39. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  40. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  41. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  42. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  43. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  44. quippe videmus enim vestis umore madentis
  45. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  46. at pelage multa et late substrata videmus.
  47. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  48. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  49. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  50. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  51. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  52. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  53. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  54. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  55. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  56. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  57. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  58. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  59. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  60. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  61. in terras itidem manare ex aequore salso;
  62. percolatur enim virus retroque remanat
  63. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  64. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  65. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  66. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  67. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  68. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  69. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  70. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  71. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  72. cernentes pavida complebant pectora cura,
  73. quid moliretur rerum natura novarum.
  74. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  75. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  76. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  77. et videas caelum summai totius unum
  78. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  79. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  80. quod bene propositum si plane contueare
  81. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  82. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  83. accepit calido febrim fervore coortam
  84. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  85. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  86. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  87. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  88. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  89. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  90. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  91. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  92. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  93. ex infinito satis omnia suppeditare,
  94. unde repente queat tellus concussa moveri
  95. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  96. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  97. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  98. et tempestates pluviae graviore coortu
  99. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  100. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  101. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  102. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  103. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  104. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  105. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  106. nil sint ad summam summai totius omnem.
  107. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  108. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  109. expediam. primum totius subcava montis
  110. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  111. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  112. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  113. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  114. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  115. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  116. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  117. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  118. differt et crassa volvit caligine fumum
  119. extruditque simul mirando pondere saxa;
  120. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  121. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  122. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  123. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  124. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  125. ---
  126. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  127. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  128. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  129. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  130. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  131. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  132. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  133. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  134. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  135. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  136. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  137. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  138. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  139. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  140. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  141. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  142. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  143. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  144. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  145. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  146. cogentes sursus replent coguntque manere.
  147. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  148. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  149. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  150. inter nigra virum percocto saecla colore
  151. exoriens penitus media ab regione diei.
  152. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  153. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  154. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  155. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  156. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  157. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  158. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  159. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  160. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  161. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  162. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  163. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  164. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  165. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  166. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  167. expediam, quali natura praedita constent.
  168. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  169. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  170. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  171. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  172. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  173. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  174. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  175. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  176. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  177. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  178. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  179. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  180. cornices, non cum fumant altaria donis;