De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  2. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  3. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  4. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  5. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  6. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  7. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  8. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  9. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  10. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  11. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  12. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  13. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  14. in loca se cava terrai coniecit ibique
  15. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  16. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  17. exagitata foras erumpitur et simul altam
  18. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  19. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  20. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  21. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  22. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  23. motibus in terris et multae per mare pessum
  24. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  25. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  26. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  27. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  28. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  29. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  30. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  31. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  32. terrai ne dissoluat natura repente,
  33. neu distracta suum late dispandat hiatum
  34. idque suis confusa velit complere ruinis.
  35. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  36. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  37. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  38. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  39. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  40. in barathrum rerumque sequatur prodita summa