De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. collectus parte ex una procumbit et urget
  2. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  3. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  4. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  5. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  6. inclinata minent in eandem prodita partem
  7. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  8. et metuunt magni naturam credere mundi
  9. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  10. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  11. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  12. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  13. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  14. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  15. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  16. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  17. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  18. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  19. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  20. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  21. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  22. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  23. in loca se cava terrai coniecit ibique
  24. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  25. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  26. exagitata foras erumpitur et simul altam
  27. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  28. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  29. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  30. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  31. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  32. motibus in terris et multae per mare pessum
  33. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  34. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  35. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  36. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  37. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  38. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  39. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  40. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  41. terrai ne dissoluat natura repente,
  42. neu distracta suum late dispandat hiatum
  43. idque suis confusa velit complere ruinis.
  44. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  45. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  46. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  47. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  48. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  49. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  50. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  51. ---
  52. Principio mare mirantur non reddere maius
  53. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  54. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  55. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  56. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  57. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  58. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  59. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  60. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  61. quippe videmus enim vestis umore madentis
  62. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  63. at pelage multa et late substrata videmus.
  64. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  65. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  66. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  67. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  68. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  69. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  70. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  71. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  72. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  73. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  74. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  75. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  76. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  77. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  78. in terras itidem manare ex aequore salso;
  79. percolatur enim virus retroque remanat
  80. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  81. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  82. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  83. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  84. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  85. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  86. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  87. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  88. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  89. cernentes pavida complebant pectora cura,
  90. quid moliretur rerum natura novarum.
  91. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  92. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  93. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  94. et videas caelum summai totius unum
  95. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  96. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  97. quod bene propositum si plane contueare
  98. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  99. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  100. accepit calido febrim fervore coortam
  101. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  102. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  103. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  104. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  105. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  106. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  107. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  108. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  109. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  110. ex infinito satis omnia suppeditare,
  111. unde repente queat tellus concussa moveri
  112. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  113. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  114. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  115. et tempestates pluviae graviore coortu
  116. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  117. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  118. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  119. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  120. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  121. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  122. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  123. nil sint ad summam summai totius omnem.
  124. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  125. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  126. expediam. primum totius subcava montis
  127. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  128. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  129. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  130. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  131. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  132. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  133. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  134. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  135. differt et crassa volvit caligine fumum
  136. extruditque simul mirando pondere saxa;
  137. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  138. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  139. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  140. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  141. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  142. ---
  143. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  144. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  145. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  146. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  147. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  148. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  149. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  150. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  151. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  152. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  153. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  154. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  155. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  156. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  157. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  158. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  159. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  160. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  161. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  162. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  163. cogentes sursus replent coguntque manere.
  164. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  165. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  166. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  167. inter nigra virum percocto saecla colore
  168. exoriens penitus media ab regione diei.
  169. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  170. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  171. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  172. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  173. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  174. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  175. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  176. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  177. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  178. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  179. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  180. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  181. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  182. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  183. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  184. expediam, quali natura praedita constent.
  185. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  186. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  187. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  188. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  189. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  190. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  191. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  192. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  193. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  194. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  195. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  196. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  197. cornices, non cum fumant altaria donis;
  198. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  199. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  200. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  201. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  202. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  203. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  204. manibus ut si sint divis mactata repente.
  205. omnia quae naturali ratione geruntur,
  206. et quibus e fiant causis apparet origo;
  207. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  208. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  209. ducere forte deos manis inferne reamur,
  210. naribus alipedes ut cervi saepe putantur