De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  2. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  3. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  4. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  5. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  6. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  7. collectus parte ex una procumbit et urget
  8. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  9. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  10. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  11. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  12. inclinata minent in eandem prodita partem
  13. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  14. et metuunt magni naturam credere mundi
  15. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  16. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  17. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  18. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  19. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  20. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  21. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  22. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  23. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  24. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  25. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  26. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  27. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  28. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  29. in loca se cava terrai coniecit ibique
  30. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  31. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  32. exagitata foras erumpitur et simul altam
  33. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  34. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  35. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  36. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  37. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  38. motibus in terris et multae per mare pessum
  39. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  40. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  41. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  42. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  43. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  44. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  45. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  46. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  47. terrai ne dissoluat natura repente,
  48. neu distracta suum late dispandat hiatum
  49. idque suis confusa velit complere ruinis.
  50. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  51. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  52. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  53. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  54. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  55. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  56. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  57. ---
  58. Principio mare mirantur non reddere maius
  59. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  60. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  61. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  62. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  63. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  64. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  65. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  66. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  67. quippe videmus enim vestis umore madentis
  68. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  69. at pelage multa et late substrata videmus.
  70. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  71. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  72. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  73. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  74. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  75. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  76. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  77. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  78. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  79. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  80. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  81. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  82. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  83. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  84. in terras itidem manare ex aequore salso;
  85. percolatur enim virus retroque remanat
  86. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  87. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  88. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  89. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  90. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  91. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  92. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  93. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  94. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  95. cernentes pavida complebant pectora cura,
  96. quid moliretur rerum natura novarum.
  97. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  98. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  99. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  100. et videas caelum summai totius unum
  101. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  102. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  103. quod bene propositum si plane contueare
  104. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  105. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  106. accepit calido febrim fervore coortam