De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  2. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  3. at retinere diu pluviae longumque morari
  4. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  5. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  6. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  7. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  8. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  9. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  10. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  11. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  12. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  13. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  14. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  15. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  16. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  17. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  18. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  19. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  20. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  21. supter item ut supera ventosis undique plenam
  22. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  23. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  24. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  25. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  26. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  27. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  28. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  29. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  30. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  31. concussu late disserpunt inde tremores.
  32. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  33. tecta viam propter non magno pondere tota,
  34. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  35. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  36. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  37. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  38. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  39. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  40. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  41. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  42. collectus parte ex una procumbit et urget
  43. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  44. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  45. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  46. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  47. inclinata minent in eandem prodita partem
  48. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  49. et metuunt magni naturam credere mundi
  50. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  51. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  52. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  53. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  54. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  55. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  56. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  57. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  58. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  59. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  60. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  61. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  62. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  63. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  64. in loca se cava terrai coniecit ibique
  65. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  66. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  67. exagitata foras erumpitur et simul altam
  68. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  69. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  70. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  71. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  72. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  73. motibus in terris et multae per mare pessum
  74. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  75. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  76. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  77. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  78. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  79. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  80. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  81. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  82. terrai ne dissoluat natura repente,
  83. neu distracta suum late dispandat hiatum
  84. idque suis confusa velit complere ruinis.
  85. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  86. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  87. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  88. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  89. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  90. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  91. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  92. ---
  93. Principio mare mirantur non reddere maius
  94. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  95. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  96. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  97. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  98. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  99. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  100. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  101. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  102. quippe videmus enim vestis umore madentis
  103. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  104. at pelage multa et late substrata videmus.
  105. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  106. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  107. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  108. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  109. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  110. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  111. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  112. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  113. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  114. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  115. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  116. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  117. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  118. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  119. in terras itidem manare ex aequore salso;
  120. percolatur enim virus retroque remanat
  121. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  122. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  123. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  124. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  125. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  126. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  127. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  128. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  129. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  130. cernentes pavida complebant pectora cura,
  131. quid moliretur rerum natura novarum.
  132. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  133. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  134. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  135. et videas caelum summai totius unum
  136. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  137. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  138. quod bene propositum si plane contueare
  139. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  140. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  141. accepit calido febrim fervore coortam
  142. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  143. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  144. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  145. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  146. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  147. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  148. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  149. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  150. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  151. ex infinito satis omnia suppeditare,
  152. unde repente queat tellus concussa moveri
  153. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  154. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  155. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  156. et tempestates pluviae graviore coortu
  157. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  158. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  159. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  160. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  161. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  162. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  163. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  164. nil sint ad summam summai totius omnem.
  165. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  166. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  167. expediam. primum totius subcava montis
  168. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  169. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  170. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  171. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  172. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  173. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  174. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  175. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  176. differt et crassa volvit caligine fumum
  177. extruditque simul mirando pondere saxa;
  178. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  179. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  180. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  181. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  182. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  183. ---
  184. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  185. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  186. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  187. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  188. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  189. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  190. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  191. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  192. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  193. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  194. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  195. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  196. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  197. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  198. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  199. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  200. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  201. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  202. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  203. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  204. cogentes sursus replent coguntque manere.
  205. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  206. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  207. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  208. inter nigra virum percocto saecla colore
  209. exoriens penitus media ab regione diei.
  210. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  211. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  212. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  213. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  214. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  215. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  216. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  217. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  218. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  219. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  220. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  221. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  222. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  223. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  224. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  225. expediam, quali natura praedita constent.
  226. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  227. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  228. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  229. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  230. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  231. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  232. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  233. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  234. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  235. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  236. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  237. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  238. cornices, non cum fumant altaria donis;
  239. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  240. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  241. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  242. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  243. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  244. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  245. manibus ut si sint divis mactata repente.
  246. omnia quae naturali ratione geruntur,
  247. et quibus e fiant causis apparet origo;
  248. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  249. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  250. ducere forte deos manis inferne reamur,
  251. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  252. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  253. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  254. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  255. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  256. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  257. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  258. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  259. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  260. res ad vitai rationem ostendimus ante
  261. propter dissimilem naturam dissimilisque
  262. texturas inter sese primasque figuras.
  263. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  264. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  265. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  266. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  267. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  268. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  269. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  270. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  271. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  272. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  273. floris odore hominem taetro consueta necare.
  274. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  275. multa modis multis multarum semina rerum
  276. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  277. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  278. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  279. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  280. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  281. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  282. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  283. multaque praeterea languentia membra per artus
  284. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  285. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  286. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  287. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  288. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  289. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  290. at cum membra domans percepit fervida febris,
  291. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  292. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  293. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  294. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  295. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  296. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  297. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  298. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  299. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  300. quam soleant et quam vitai copia desit,
  301. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  302. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  303. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  304. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  305. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  306. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  307. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  308. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  309. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  310. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  311. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  312. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  313. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  314. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  315. propterea quod magna mali fit copia circum.
  316. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  317. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  318. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  319. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  320. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  321. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  322. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  323. scilicet in terram delabi pondere cogit
  324. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  325. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  326. ---
  327. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  328. arescit quia terra calore et semina si qua
  329. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  330. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  331. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  332. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  333. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  334. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  335. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  336. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  337. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  338. sole putant subter terras fervescere partim,
  339. nox ubi terribili terras caligine texit.
  340. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  341. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  342. non quierit calidum supera de reddere parte,
  343. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  344. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  345. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  346. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  347. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  348. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  349. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  350. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  351. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  352. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  353. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,