De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  2. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  3. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  4. cera super calido tabescens multa liquescat.
  5. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  6. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  7. at retinere diu pluviae longumque morari
  8. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  9. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  10. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  11. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  12. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  13. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  14. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  15. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  16. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  17. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  18. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  19. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  20. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  21. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  22. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  23. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  24. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  25. supter item ut supera ventosis undique plenam
  26. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  27. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  28. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  29. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  30. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  31. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  32. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  33. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  34. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  35. concussu late disserpunt inde tremores.
  36. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  37. tecta viam propter non magno pondere tota,
  38. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  39. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  40. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  41. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  42. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  43. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  44. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  45. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  46. collectus parte ex una procumbit et urget
  47. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  48. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  49. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  50. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  51. inclinata minent in eandem prodita partem
  52. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  53. et metuunt magni naturam credere mundi
  54. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  55. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  56. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  57. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  58. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  59. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  60. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  61. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  62. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  63. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  64. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  65. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  66. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  67. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  68. in loca se cava terrai coniecit ibique
  69. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  70. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  71. exagitata foras erumpitur et simul altam
  72. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  73. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  74. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  75. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  76. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  77. motibus in terris et multae per mare pessum
  78. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  79. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  80. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  81. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  82. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  83. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  84. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  85. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  86. terrai ne dissoluat natura repente,
  87. neu distracta suum late dispandat hiatum
  88. idque suis confusa velit complere ruinis.
  89. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  90. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  91. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  92. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  93. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  94. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  95. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  96. ---
  97. Principio mare mirantur non reddere maius
  98. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  99. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  100. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  101. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  102. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  103. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  104. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  105. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  106. quippe videmus enim vestis umore madentis
  107. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  108. at pelage multa et late substrata videmus.
  109. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  110. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  111. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  112. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  113. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  114. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  115. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  116. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  117. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  118. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  119. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  120. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  121. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  122. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  123. in terras itidem manare ex aequore salso;
  124. percolatur enim virus retroque remanat
  125. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  126. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  127. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  128. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  129. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  130. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  131. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  132. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  133. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  134. cernentes pavida complebant pectora cura,
  135. quid moliretur rerum natura novarum.
  136. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  137. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  138. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  139. et videas caelum summai totius unum
  140. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  141. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  142. quod bene propositum si plane contueare
  143. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  144. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  145. accepit calido febrim fervore coortam
  146. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  147. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  148. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  149. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  150. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  151. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  152. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  153. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  154. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  155. ex infinito satis omnia suppeditare,
  156. unde repente queat tellus concussa moveri
  157. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  158. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  159. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  160. et tempestates pluviae graviore coortu
  161. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  162. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  163. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  164. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  165. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  166. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  167. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  168. nil sint ad summam summai totius omnem.
  169. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  170. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  171. expediam. primum totius subcava montis
  172. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  173. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  174. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  175. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  176. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  177. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  178. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  179. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  180. differt et crassa volvit caligine fumum
  181. extruditque simul mirando pondere saxa;
  182. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  183. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  184. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  185. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  186. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  187. ---
  188. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  189. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  190. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  191. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  192. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  193. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  194. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  195. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  196. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  197. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  198. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  199. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  200. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  201. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  202. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  203. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  204. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  205. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  206. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  207. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  208. cogentes sursus replent coguntque manere.
  209. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  210. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  211. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  212. inter nigra virum percocto saecla colore
  213. exoriens penitus media ab regione diei.
  214. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  215. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  216. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  217. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  218. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  219. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  220. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  221. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  222. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  223. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  224. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  225. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  226. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  227. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  228. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  229. expediam, quali natura praedita constent.
  230. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  231. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  232. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  233. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  234. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  235. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  236. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  237. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  238. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  239. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  240. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  241. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  242. cornices, non cum fumant altaria donis;
  243. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  244. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  245. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  246. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  247. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  248. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  249. manibus ut si sint divis mactata repente.
  250. omnia quae naturali ratione geruntur,
  251. et quibus e fiant causis apparet origo;
  252. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  253. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  254. ducere forte deos manis inferne reamur,
  255. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  256. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  257. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  258. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  259. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  260. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  261. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  262. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  263. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  264. res ad vitai rationem ostendimus ante
  265. propter dissimilem naturam dissimilisque
  266. texturas inter sese primasque figuras.
  267. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  268. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  269. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  270. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  271. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  272. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  273. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  274. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  275. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  276. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  277. floris odore hominem taetro consueta necare.
  278. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  279. multa modis multis multarum semina rerum
  280. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  281. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  282. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  283. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  284. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  285. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  286. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  287. multaque praeterea languentia membra per artus
  288. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  289. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  290. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  291. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  292. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  293. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  294. at cum membra domans percepit fervida febris,
  295. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  296. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  297. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  298. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  299. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  300. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  301. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  302. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  303. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  304. quam soleant et quam vitai copia desit,
  305. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  306. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  307. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  308. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  309. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  310. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  311. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  312. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  313. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  314. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  315. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  316. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  317. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  318. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  319. propterea quod magna mali fit copia circum.
  320. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  321. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  322. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  323. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  324. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  325. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  326. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  327. scilicet in terram delabi pondere cogit
  328. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  329. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  330. ---
  331. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  332. arescit quia terra calore et semina si qua
  333. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  334. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  335. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  336. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  337. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  338. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  339. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  340. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  341. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  342. sole putant subter terras fervescere partim,
  343. nox ubi terribili terras caligine texit.
  344. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  345. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  346. non quierit calidum supera de reddere parte,
  347. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  348. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  349. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  350. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  351. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  352. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  353. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  354. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  355. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  356. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  357. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  358. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  359. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  360. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  361. et rare fecit calido miscente vapore,
  362. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  363. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  364. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  365. praeterea solis radiis iactatur aquai
  366. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  367. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  368. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  369. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  370. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  371. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  372. taedaque consimili ratione accensa per undas
  373. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  374. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  375. semina de terraque necessest funditus ipsa
  376. ignis corpora per totum consurgere fontem
  377. et simul exspirare foras exireque in auras,
  378. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  379. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  380. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  381. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  382. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  383. et multis aliis praebet regionibus aequor
  384. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  385. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  386. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  387. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  388. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  389. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  390. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  391. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  392. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  393. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  394. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  395. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  396. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  397. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  398. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  399. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  400. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  401. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  402. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  403. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  404. ordine demisso levibus iactarier auris,
  405. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  406. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  407. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  408. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  409. ipsius rei rationem reddere possis,
  410. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  411. quo magis attentas auris animumque reposco.
  412. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  413. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  414. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  415. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  416. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  417. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  418. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  419. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  420. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  421. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  422. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  423. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  424. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  425. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  426. cernere odorari licet et sentire sonare.
  427. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  428. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  429. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  430. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  431. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  432. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  433. principio fit ut in speluncis saxa superna
  434. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  435. manat item nobis e toto corpore sudor,
  436. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  437. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  438. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  439. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  440. sentimus, sentimus item transire per aurum
  441. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  442. denique per dissaepta domorum saxea voces
  443. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  444. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  445. denique qua circum caeli lorica ,
  446. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  447. et tempestate in terra caeloque coorta
  448. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  449. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  450. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  451. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  452. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  453. principio terram sol excoquit et facit are,
  454. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  455. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  456. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  457. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  458. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  459. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  460. at coria et carnem mollit durata calore.
  461. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  462. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  463. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  464. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  465. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  466. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  467. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  468. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  469. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  470. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  471. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  472. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  473. dissimili inter se natura praedita debent
  474. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  475. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  476. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  477. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  478. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  479. scilicet id fieri cogit natura viarum
  480. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  481. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  482. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  483. argentoque foras aliud vitroque meare;
  484. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  485. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  486. scilicet id fieri cogit natura viarum
  487. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  488. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  489. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  490. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  491. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  492. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  493. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  494. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  495. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  496. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  497. in medio locus, extemplo primordia ferri
  498. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  499. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  500. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  501. indupedita suis arte conexa cohaeret
  502. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  503. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  504. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  505. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  506. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  507. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  508. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  509. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  510. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  511. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  512. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  513. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  514. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  515. quod, simul a fronte est anelli rarior
  516. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  517. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  518. a tergo quasi provehat atque propellat.
  519. semper enim circum positus res verberat ;
  520. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  521. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  522. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  523. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  524. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  525. denique res omnes debent in corpore habere
  526. , quandoquidem raro sunt corpore et
  527. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  528. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  529. sollicito motu semper iactatur eoque
  530. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  531. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  532. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  533. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  534. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  535. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  536. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  537. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  538. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  539. aere interposito discordia tanta creatur
  540. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  541. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  542. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  543. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  544. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  545. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  546. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  547. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  548. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  549. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  550. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  551. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  552. lignea materies in quo genere esse videtur.
  553. interutrasque igitur ferri natura locata
  554. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  555. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  556. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  557. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  558. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  559. saxa vides primum sola colescere calce.
  560. glutine materies taurino iungitur una,
  561. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  562. quam laxare queant compages taurea vincla.
  563. vitigeni latices aquai fontibus audent
  564. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  565. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  566. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  567. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  568. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  569. denique res auro non aurum copulat una,
  570. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  571. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  572. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  573. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  574. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  575. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  576. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  577. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  578. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  579. inter se quaedam possint coplata teneri;
  580. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  581. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  582. mortiferam possit cladem conflare coorta
  583. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  584. expediam, primum multarum semina rerum
  585. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  586. et contra quae sint morbo mortique necessest
  587. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  588. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  589. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  590. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  591. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  592. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  593. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  594. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  595. temptari procul a patria qui cumque domoque
  596. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  597. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  598. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  599. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  600. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  601. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  602. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  603. tum color et facies hominum distare videntur
  604. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  605. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  606. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  607. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  608. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  609. partibus ac membris; varius concinnat id .
  610. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  611. commovet atque inimicus serpere coepit,
  612. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  613. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  614. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  615. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  616. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  617. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  618. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  619. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  620. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  621. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  622. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  623. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  624. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  625. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  626. an caelum nobis ultro natura corumptum
  627. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  628. quod nos adventu possit temptare recenti.
  629. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  630. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  631. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  632. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  633. permensus multum camposque natantis,
  634. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  635. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  636. principio caput incensum fervore gerebant
  637. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  638. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  639. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  640. atque animi interpres manabat lingua cruore
  641. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  642. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  643. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  644. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  645. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  646. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  647. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  648. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  649. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  650. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  651. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  652. corripere adsidue nervos et membra coactans
  653. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  654. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  655. corporis in summo summam fervescere partem,
  656. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  657. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  658. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  659. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  660. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  661. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  662. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  663. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  664. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  665. multi praecipites nymphis putealibus alte
  666. inciderunt ipso venientes ore patente:
  667. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  668. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  669. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  670. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  671. quippe patentia cum totiens ardentia morbis