De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  2. copia nimborum turba maiore coacta
  3. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  4. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  5. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  6. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  7. cera super calido tabescens multa liquescat.
  8. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  9. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  10. at retinere diu pluviae longumque morari
  11. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  12. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  13. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  14. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  15. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  16. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  17. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  18. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  19. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  20. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  21. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  22. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  23. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  24. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  25. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  26. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  27. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  28. supter item ut supera ventosis undique plenam
  29. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  30. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  31. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  32. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  33. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  34. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  35. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  36. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  37. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  38. concussu late disserpunt inde tremores.
  39. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  40. tecta viam propter non magno pondere tota,
  41. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  42. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  43. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  44. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  45. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  46. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  47. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  48. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  49. collectus parte ex una procumbit et urget
  50. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  51. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  52. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  53. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  54. inclinata minent in eandem prodita partem
  55. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  56. et metuunt magni naturam credere mundi
  57. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  58. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  59. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  60. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  61. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  62. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  63. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  64. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  65. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  66. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  67. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  68. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  69. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  70. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  71. in loca se cava terrai coniecit ibique
  72. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  73. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  74. exagitata foras erumpitur et simul altam
  75. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  76. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  77. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  78. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  79. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  80. motibus in terris et multae per mare pessum
  81. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  82. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  83. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  84. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  85. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  86. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  87. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  88. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  89. terrai ne dissoluat natura repente,
  90. neu distracta suum late dispandat hiatum
  91. idque suis confusa velit complere ruinis.
  92. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  93. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  94. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  95. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  96. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  97. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  98. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  99. ---
  100. Principio mare mirantur non reddere maius
  101. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  102. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  103. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  104. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  105. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  106. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  107. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  108. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  109. quippe videmus enim vestis umore madentis
  110. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  111. at pelage multa et late substrata videmus.
  112. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  113. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  114. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  115. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  116. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  117. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  118. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  119. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  120. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  121. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  122. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  123. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  124. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  125. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  126. in terras itidem manare ex aequore salso;
  127. percolatur enim virus retroque remanat
  128. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  129. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  130. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  131. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  132. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  133. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  134. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  135. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  136. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  137. cernentes pavida complebant pectora cura,
  138. quid moliretur rerum natura novarum.
  139. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  140. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  141. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  142. et videas caelum summai totius unum
  143. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  144. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  145. quod bene propositum si plane contueare
  146. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  147. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  148. accepit calido febrim fervore coortam
  149. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  150. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  151. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  152. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  153. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  154. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  155. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  156. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  157. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  158. ex infinito satis omnia suppeditare,
  159. unde repente queat tellus concussa moveri
  160. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  161. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  162. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  163. et tempestates pluviae graviore coortu
  164. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  165. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  166. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  167. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  168. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  169. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  170. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  171. nil sint ad summam summai totius omnem.
  172. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  173. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  174. expediam. primum totius subcava montis
  175. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  176. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  177. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  178. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  179. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  180. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  181. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  182. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  183. differt et crassa volvit caligine fumum
  184. extruditque simul mirando pondere saxa;
  185. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  186. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  187. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  188. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  189. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  190. ---
  191. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  192. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  193. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  194. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  195. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  196. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  197. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  198. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  199. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  200. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  201. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  202. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  203. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  204. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  205. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  206. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  207. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  208. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  209. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  210. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  211. cogentes sursus replent coguntque manere.
  212. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  213. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  214. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  215. inter nigra virum percocto saecla colore
  216. exoriens penitus media ab regione diei.
  217. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  218. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  219. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  220. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  221. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  222. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  223. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  224. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  225. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  226. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  227. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  228. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  229. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  230. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  231. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  232. expediam, quali natura praedita constent.
  233. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  234. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  235. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  236. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  237. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  238. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  239. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  240. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  241. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  242. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  243. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  244. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  245. cornices, non cum fumant altaria donis;
  246. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  247. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  248. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  249. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  250. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  251. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  252. manibus ut si sint divis mactata repente.
  253. omnia quae naturali ratione geruntur,
  254. et quibus e fiant causis apparet origo;
  255. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  256. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  257. ducere forte deos manis inferne reamur,
  258. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  259. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  260. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  261. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.