De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa modis multis convenere undique adaucta,
  2. confertae nubes umorem mittere certant
  3. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  4. copia nimborum turba maiore coacta
  5. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  6. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  7. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  8. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  9. cera super calido tabescens multa liquescat.
  10. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  11. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  12. at retinere diu pluviae longumque morari
  13. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  14. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  15. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  16. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  17. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  18. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  19. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  20. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  21. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  22. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  23. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  24. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  25. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  26. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  27. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  28. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  29. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  30. supter item ut supera ventosis undique plenam
  31. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  32. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  33. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  34. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  35. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  36. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  37. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  38. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  39. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  40. concussu late disserpunt inde tremores.
  41. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  42. tecta viam propter non magno pondere tota,
  43. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  44. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  45. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  46. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  47. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  48. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  49. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  50. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  51. collectus parte ex una procumbit et urget
  52. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  53. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  54. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  55. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  56. inclinata minent in eandem prodita partem
  57. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  58. et metuunt magni naturam credere mundi
  59. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  60. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  61. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  62. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  63. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  64. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  65. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  66. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  67. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  68. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  69. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  70. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  71. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  72. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  73. in loca se cava terrai coniecit ibique
  74. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  75. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  76. exagitata foras erumpitur et simul altam
  77. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  78. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  79. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  80. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  81. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  82. motibus in terris et multae per mare pessum
  83. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  84. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  85. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  86. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  87. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  88. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  89. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  90. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  91. terrai ne dissoluat natura repente,
  92. neu distracta suum late dispandat hiatum
  93. idque suis confusa velit complere ruinis.
  94. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  95. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  96. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  97. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  98. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  99. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  100. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  101. ---
  102. Principio mare mirantur non reddere maius
  103. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  104. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  105. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  106. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  107. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  108. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  109. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  110. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  111. quippe videmus enim vestis umore madentis
  112. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  113. at pelage multa et late substrata videmus.
  114. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  115. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  116. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  117. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  118. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  119. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  120. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  121. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  122. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  123. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  124. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  125. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  126. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  127. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  128. in terras itidem manare ex aequore salso;
  129. percolatur enim virus retroque remanat
  130. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  131. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  132. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  133. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  134. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  135. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  136. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  137. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  138. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  139. cernentes pavida complebant pectora cura,
  140. quid moliretur rerum natura novarum.
  141. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  142. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  143. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  144. et videas caelum summai totius unum
  145. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  146. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  147. quod bene propositum si plane contueare
  148. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  149. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  150. accepit calido febrim fervore coortam
  151. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  152. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  153. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  154. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  155. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  156. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  157. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  158. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  159. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  160. ex infinito satis omnia suppeditare,
  161. unde repente queat tellus concussa moveri
  162. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  163. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  164. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  165. et tempestates pluviae graviore coortu
  166. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  167. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  168. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  169. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  170. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  171. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  172. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  173. nil sint ad summam summai totius omnem.
  174. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  175. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  176. expediam. primum totius subcava montis
  177. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  178. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  179. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  180. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  181. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  182. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  183. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  184. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  185. differt et crassa volvit caligine fumum
  186. extruditque simul mirando pondere saxa;
  187. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  188. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  189. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  190. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  191. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  192. ---
  193. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  194. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  195. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  196. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  197. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  198. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  199. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  200. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  201. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  202. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  203. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  204. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  205. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  206. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  207. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  208. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  209. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  210. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  211. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  212. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  213. cogentes sursus replent coguntque manere.
  214. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  215. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  216. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  217. inter nigra virum percocto saecla colore
  218. exoriens penitus media ab regione diei.
  219. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  220. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  221. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  222. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  223. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  224. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  225. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  226. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  227. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  228. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  229. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  230. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  231. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  232. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  233. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  234. expediam, quali natura praedita constent.
  235. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  236. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  237. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  238. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  239. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  240. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  241. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  242. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  243. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  244. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  245. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  246. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  247. cornices, non cum fumant altaria donis;
  248. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  249. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  250. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.