De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  2. immemorabile per spatium transire solerent.
  3. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  4. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  5. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  6. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  7. et quasi per magni circum spiracula mundi
  8. exitus introitusque elementis redditus extat.
  9. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  10. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  11. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  12. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  13. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  14. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  15. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  16. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  17. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  18. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  19. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  20. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  21. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  22. multa modis multis convenere undique adaucta,
  23. confertae nubes umorem mittere certant
  24. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  25. copia nimborum turba maiore coacta
  26. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  27. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  28. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  29. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  30. cera super calido tabescens multa liquescat.
  31. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  32. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  33. at retinere diu pluviae longumque morari
  34. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  35. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  36. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  37. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  38. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  39. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  40. tum color in nigris existit nubibus arqui.