De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  2. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  3. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  4. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  5. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  6. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  7. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  8. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  9. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  10. esse infinitam docui, quantaque volarent
  11. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  12. immemorabile per spatium transire solerent.
  13. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  14. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  15. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  16. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  17. et quasi per magni circum spiracula mundi
  18. exitus introitusque elementis redditus extat.
  19. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  20. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  21. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  22. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  23. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  24. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  25. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  26. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  27. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  28. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  29. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  30. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  31. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  32. multa modis multis convenere undique adaucta,
  33. confertae nubes umorem mittere certant
  34. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  35. copia nimborum turba maiore coacta
  36. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  37. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  38. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  39. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  40. cera super calido tabescens multa liquescat.
  41. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  42. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  43. at retinere diu pluviae longumque morari
  44. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  45. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  46. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  47. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  48. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  49. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  50. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  51. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  52. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  53. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  54. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  55. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  56. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  57. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  58. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  59. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  60. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  61. supter item ut supera ventosis undique plenam
  62. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  63. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  64. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  65. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  66. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  67. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  68. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  69. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  70. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  71. concussu late disserpunt inde tremores.
  72. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  73. tecta viam propter non magno pondere tota,
  74. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  75. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  76. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  77. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  78. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  79. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  80. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  81. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  82. collectus parte ex una procumbit et urget
  83. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  84. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  85. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  86. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  87. inclinata minent in eandem prodita partem
  88. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  89. et metuunt magni naturam credere mundi
  90. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  91. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  92. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  93. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  94. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  95. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  96. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  97. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  98. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  99. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  100. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  101. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  102. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  103. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  104. in loca se cava terrai coniecit ibique
  105. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  106. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  107. exagitata foras erumpitur et simul altam
  108. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  109. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  110. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  111. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  112. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  113. motibus in terris et multae per mare pessum
  114. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  115. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  116. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  117. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  118. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  119. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  120. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  121. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  122. terrai ne dissoluat natura repente,
  123. neu distracta suum late dispandat hiatum
  124. idque suis confusa velit complere ruinis.
  125. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  126. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  127. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  128. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  129. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  130. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  131. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  132. ---
  133. Principio mare mirantur non reddere maius
  134. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  135. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  136. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  137. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  138. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  139. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  140. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  141. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  142. quippe videmus enim vestis umore madentis
  143. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  144. at pelage multa et late substrata videmus.
  145. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  146. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  147. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  148. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  149. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  150. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  151. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  152. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  153. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  154. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  155. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  156. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  157. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  158. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  159. in terras itidem manare ex aequore salso;
  160. percolatur enim virus retroque remanat
  161. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  162. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  163. qua via secta semel liquido pede detulit undas.