De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  2. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  3. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  4. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  5. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  6. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  7. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  8. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  9. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  10. esse infinitam docui, quantaque volarent
  11. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  12. immemorabile per spatium transire solerent.
  13. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  14. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  15. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  16. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  17. et quasi per magni circum spiracula mundi
  18. exitus introitusque elementis redditus extat.
  19. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  20. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  21. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  22. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  23. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  24. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  25. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  26. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  27. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  28. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  29. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  30. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  31. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  32. multa modis multis convenere undique adaucta,
  33. confertae nubes umorem mittere certant
  34. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  35. copia nimborum turba maiore coacta
  36. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  37. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  38. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  39. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  40. cera super calido tabescens multa liquescat.
  41. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  42. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  43. at retinere diu pluviae longumque morari
  44. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  45. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  46. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  47. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  48. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  49. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  50. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  51. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  52. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  53. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  54. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  55. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  56. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  57. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  58. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  59. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  60. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  61. supter item ut supera ventosis undique plenam
  62. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  63. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  64. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  65. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  66. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  67. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  68. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  69. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  70. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  71. concussu late disserpunt inde tremores.
  72. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  73. tecta viam propter non magno pondere tota,
  74. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  75. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  76. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  77. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  78. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  79. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  80. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  81. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  82. collectus parte ex una procumbit et urget
  83. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  84. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  85. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  86. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  87. inclinata minent in eandem prodita partem
  88. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  89. et metuunt magni naturam credere mundi
  90. exitiale aliquod tempus clademque manere,