De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  2. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  3. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  4. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  5. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  6. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  7. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  8. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  9. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  10. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  11. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  12. esse infinitam docui, quantaque volarent
  13. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  14. immemorabile per spatium transire solerent.
  15. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  16. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  17. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  18. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  19. et quasi per magni circum spiracula mundi
  20. exitus introitusque elementis redditus extat.
  21. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  22. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  23. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  24. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  25. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  26. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  27. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  28. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  29. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  30. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  31. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  32. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  33. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  34. multa modis multis convenere undique adaucta,
  35. confertae nubes umorem mittere certant
  36. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  37. copia nimborum turba maiore coacta
  38. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  39. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  40. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  41. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  42. cera super calido tabescens multa liquescat.
  43. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  44. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  45. at retinere diu pluviae longumque morari
  46. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  47. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  48. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  49. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  50. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  51. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  52. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  53. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  54. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  55. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  56. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  57. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  58. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  59. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  60. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  61. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  62. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  63. supter item ut supera ventosis undique plenam
  64. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  65. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  66. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  67. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  68. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  69. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  70. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  71. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  72. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  73. concussu late disserpunt inde tremores.
  74. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  75. tecta viam propter non magno pondere tota,
  76. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  77. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  78. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  79. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  80. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  81. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  82. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  83. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  84. collectus parte ex una procumbit et urget
  85. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  86. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  87. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  88. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  89. inclinata minent in eandem prodita partem
  90. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  91. et metuunt magni naturam credere mundi
  92. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  93. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  94. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  95. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  96. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  97. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  98. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  99. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  100. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  101. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  102. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  103. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  104. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  105. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  106. in loca se cava terrai coniecit ibique
  107. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  108. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  109. exagitata foras erumpitur et simul altam
  110. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  111. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  112. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  113. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  114. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  115. motibus in terris et multae per mare pessum
  116. subsedere suis pariter cum civibus urbes.