De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  2. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  3. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  4. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  5. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  6. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  7. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  8. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  9. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  10. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  11. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  12. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  13. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  14. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  15. esse infinitam docui, quantaque volarent
  16. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  17. immemorabile per spatium transire solerent.
  18. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  19. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  20. coperiant maria ac terras inpensa superne,