De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  2. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  3. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  4. hic demum fit uti turba maiore coorta
  5. et condensa queant apparere et simul ipso
  6. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  7. nam loca declarat sursum ventosa patere
  8. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  9. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  10. corpora naturam declarant litore vestis
  11. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  12. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  13. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  14. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  15. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  16. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  17. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  18. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  19. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  20. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  21. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  22. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  23. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  24. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  25. esse infinitam docui, quantaque volarent