De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  2. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  3. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  4. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  5. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  6. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  7. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  8. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  9. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  10. hic demum fit uti turba maiore coorta
  11. et condensa queant apparere et simul ipso
  12. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  13. nam loca declarat sursum ventosa patere
  14. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  15. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  16. corpora naturam declarant litore vestis
  17. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  18. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  19. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  20. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  21. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  22. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  23. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  24. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  25. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  26. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  27. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  28. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  29. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  30. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  31. esse infinitam docui, quantaque volarent
  32. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  33. immemorabile per spatium transire solerent.
  34. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  35. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  36. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  37. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  38. et quasi per magni circum spiracula mundi
  39. exitus introitusque elementis redditus extat.
  40. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  41. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  42. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  43. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  44. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  45. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  46. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  47. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  48. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  49. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  50. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  51. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  52. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  53. multa modis multis convenere undique adaucta,
  54. confertae nubes umorem mittere certant
  55. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  56. copia nimborum turba maiore coacta
  57. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  58. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  59. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  60. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  61. cera super calido tabescens multa liquescat.
  62. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  63. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  64. at retinere diu pluviae longumque morari
  65. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  66. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  67. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  68. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  69. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  70. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  71. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  72. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  73. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  74. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  75. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  76. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  77. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  78. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  79. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  80. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  81. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  82. supter item ut supera ventosis undique plenam
  83. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  84. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  85. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  86. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  87. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  88. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  89. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  90. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  91. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  92. concussu late disserpunt inde tremores.
  93. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  94. tecta viam propter non magno pondere tota,
  95. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  96. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  97. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  98. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  99. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  100. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  101. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  102. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  103. collectus parte ex una procumbit et urget
  104. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  105. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  106. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  107. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  108. inclinata minent in eandem prodita partem
  109. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  110. et metuunt magni naturam credere mundi
  111. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  112. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  113. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  114. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  115. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  116. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  117. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  118. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  119. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  120. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  121. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  122. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  123. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  124. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  125. in loca se cava terrai coniecit ibique
  126. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  127. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  128. exagitata foras erumpitur et simul altam
  129. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  130. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  131. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  132. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  133. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  134. motibus in terris et multae per mare pessum
  135. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  136. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  137. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  138. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  139. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  140. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  141. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  142. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  143. terrai ne dissoluat natura repente,
  144. neu distracta suum late dispandat hiatum
  145. idque suis confusa velit complere ruinis.
  146. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  147. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  148. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  149. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  150. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  151. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  152. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  153. ---
  154. Principio mare mirantur non reddere maius
  155. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  156. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  157. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  158. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  159. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  160. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  161. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  162. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  163. quippe videmus enim vestis umore madentis
  164. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  165. at pelage multa et late substrata videmus.
  166. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  167. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  168. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  169. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  170. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  171. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  172. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  173. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  174. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  175. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  176. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  177. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  178. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  179. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  180. in terras itidem manare ex aequore salso;
  181. percolatur enim virus retroque remanat
  182. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  183. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  184. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  185. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  186. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  187. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  188. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  189. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  190. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  191. cernentes pavida complebant pectora cura,
  192. quid moliretur rerum natura novarum.
  193. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  194. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  195. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  196. et videas caelum summai totius unum
  197. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  198. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  199. quod bene propositum si plane contueare
  200. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  201. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  202. accepit calido febrim fervore coortam
  203. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  204. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  205. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  206. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  207. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  208. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  209. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  210. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  211. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  212. ex infinito satis omnia suppeditare,
  213. unde repente queat tellus concussa moveri
  214. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  215. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  216. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  217. et tempestates pluviae graviore coortu
  218. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  219. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  220. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  221. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  222. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  223. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  224. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  225. nil sint ad summam summai totius omnem.
  226. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  227. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  228. expediam. primum totius subcava montis
  229. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  230. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  231. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  232. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  233. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  234. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  235. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  236. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  237. differt et crassa volvit caligine fumum
  238. extruditque simul mirando pondere saxa;
  239. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  240. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  241. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  242. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  243. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  244. ---
  245. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  246. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  247. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  248. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  249. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  250. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  251. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  252. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  253. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  254. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  255. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  256. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  257. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  258. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  259. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  260. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  261. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  262. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  263. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  264. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  265. cogentes sursus replent coguntque manere.
  266. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  267. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  268. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  269. inter nigra virum percocto saecla colore
  270. exoriens penitus media ab regione diei.
  271. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  272. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  273. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  274. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  275. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  276. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  277. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  278. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  279. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  280. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  281. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  282. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  283. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  284. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  285. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  286. expediam, quali natura praedita constent.
  287. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  288. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  289. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  290. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  291. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  292. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  293. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  294. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  295. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  296. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  297. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  298. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  299. cornices, non cum fumant altaria donis;
  300. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  301. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  302. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  303. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  304. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  305. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  306. manibus ut si sint divis mactata repente.
  307. omnia quae naturali ratione geruntur,
  308. et quibus e fiant causis apparet origo;
  309. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  310. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  311. ducere forte deos manis inferne reamur,
  312. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  313. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  314. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  315. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  316. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  317. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  318. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  319. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  320. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  321. res ad vitai rationem ostendimus ante
  322. propter dissimilem naturam dissimilisque
  323. texturas inter sese primasque figuras.
  324. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  325. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  326. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  327. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  328. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  329. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  330. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  331. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  332. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  333. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  334. floris odore hominem taetro consueta necare.
  335. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  336. multa modis multis multarum semina rerum
  337. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  338. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  339. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  340. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  341. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  342. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  343. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  344. multaque praeterea languentia membra per artus
  345. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  346. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  347. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  348. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  349. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  350. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  351. at cum membra domans percepit fervida febris,
  352. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  353. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  354. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  355. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  356. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  357. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  358. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  359. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  360. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  361. quam soleant et quam vitai copia desit,
  362. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  363. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  364. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  365. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  366. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  367. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  368. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  369. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  370. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  371. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  372. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  373. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  374. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  375. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  376. propterea quod magna mali fit copia circum.
  377. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  378. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  379. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  380. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  381. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  382. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  383. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  384. scilicet in terram delabi pondere cogit
  385. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  386. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  387. ---
  388. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  389. arescit quia terra calore et semina si qua
  390. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  391. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  392. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  393. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  394. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  395. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  396. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  397. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  398. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  399. sole putant subter terras fervescere partim,
  400. nox ubi terribili terras caligine texit.
  401. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  402. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  403. non quierit calidum supera de reddere parte,
  404. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  405. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  406. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  407. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  408. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  409. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  410. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  411. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  412. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  413. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  414. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  415. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  416. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  417. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  418. et rare fecit calido miscente vapore,
  419. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  420. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  421. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  422. praeterea solis radiis iactatur aquai
  423. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  424. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  425. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  426. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  427. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  428. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  429. taedaque consimili ratione accensa per undas
  430. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  431. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  432. semina de terraque necessest funditus ipsa
  433. ignis corpora per totum consurgere fontem
  434. et simul exspirare foras exireque in auras,
  435. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  436. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  437. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  438. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  439. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  440. et multis aliis praebet regionibus aequor
  441. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  442. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  443. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  444. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  445. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  446. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  447. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  448. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  449. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  450. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  451. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  452. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  453. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  454. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  455. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  456. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  457. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  458. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  459. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  460. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  461. ordine demisso levibus iactarier auris,
  462. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  463. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  464. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  465. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  466. ipsius rei rationem reddere possis,
  467. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  468. quo magis attentas auris animumque reposco.
  469. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  470. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  471. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  472. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  473. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  474. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  475. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  476. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  477. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  478. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  479. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  480. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  481. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  482. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  483. cernere odorari licet et sentire sonare.
  484. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  485. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  486. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  487. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  488. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  489. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  490. principio fit ut in speluncis saxa superna
  491. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  492. manat item nobis e toto corpore sudor,
  493. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  494. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  495. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  496. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  497. sentimus, sentimus item transire per aurum
  498. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  499. denique per dissaepta domorum saxea voces
  500. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  501. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  502. denique qua circum caeli lorica ,
  503. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  504. et tempestate in terra caeloque coorta
  505. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  506. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  507. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  508. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  509. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  510. principio terram sol excoquit et facit are,
  511. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  512. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  513. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  514. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  515. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  516. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  517. at coria et carnem mollit durata calore.
  518. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  519. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  520. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  521. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  522. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  523. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  524. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  525. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  526. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  527. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  528. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  529. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  530. dissimili inter se natura praedita debent
  531. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  532. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  533. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  534. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  535. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  536. scilicet id fieri cogit natura viarum
  537. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  538. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  539. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  540. argentoque foras aliud vitroque meare;
  541. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  542. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  543. scilicet id fieri cogit natura viarum
  544. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  545. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  546. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  547. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  548. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  549. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  550. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  551. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  552. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  553. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  554. in medio locus, extemplo primordia ferri
  555. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  556. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  557. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  558. indupedita suis arte conexa cohaeret
  559. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  560. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  561. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  562. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  563. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  564. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  565. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  566. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  567. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  568. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  569. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  570. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  571. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  572. quod, simul a fronte est anelli rarior
  573. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  574. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  575. a tergo quasi provehat atque propellat.
  576. semper enim circum positus res verberat ;
  577. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  578. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  579. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  580. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  581. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  582. denique res omnes debent in corpore habere
  583. , quandoquidem raro sunt corpore et
  584. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  585. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  586. sollicito motu semper iactatur eoque
  587. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  588. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  589. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  590. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  591. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  592. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  593. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  594. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  595. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  596. aere interposito discordia tanta creatur
  597. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  598. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  599. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  600. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  601. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  602. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se