De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  2. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  3. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  4. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  5. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  6. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  7. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  8. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  9. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  10. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  11. hic demum fit uti turba maiore coorta
  12. et condensa queant apparere et simul ipso
  13. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  14. nam loca declarat sursum ventosa patere
  15. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  16. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  17. corpora naturam declarant litore vestis
  18. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  19. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  20. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  21. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  22. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  23. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  24. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  25. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  26. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  27. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  28. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  29. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  30. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  31. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  32. esse infinitam docui, quantaque volarent
  33. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  34. immemorabile per spatium transire solerent.
  35. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  36. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  37. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  38. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  39. et quasi per magni circum spiracula mundi
  40. exitus introitusque elementis redditus extat.
  41. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  42. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  43. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  44. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  45. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  46. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  47. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  48. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  49. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  50. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  51. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  52. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  53. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  54. multa modis multis convenere undique adaucta,
  55. confertae nubes umorem mittere certant
  56. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  57. copia nimborum turba maiore coacta
  58. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  59. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  60. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  61. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  62. cera super calido tabescens multa liquescat.
  63. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  64. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  65. at retinere diu pluviae longumque morari
  66. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  67. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  68. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  69. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  70. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  71. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  72. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  73. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  74. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  75. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  76. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  77. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  78. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  79. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  80. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  81. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  82. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  83. supter item ut supera ventosis undique plenam
  84. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  85. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  86. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  87. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  88. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  89. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  90. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  91. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  92. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  93. concussu late disserpunt inde tremores.
  94. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  95. tecta viam propter non magno pondere tota,
  96. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  97. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  98. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  99. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  100. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  101. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  102. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  103. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  104. collectus parte ex una procumbit et urget
  105. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  106. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  107. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  108. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  109. inclinata minent in eandem prodita partem
  110. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  111. et metuunt magni naturam credere mundi
  112. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  113. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  114. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  115. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  116. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  117. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  118. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  119. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  120. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  121. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  122. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  123. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  124. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  125. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  126. in loca se cava terrai coniecit ibique
  127. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  128. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  129. exagitata foras erumpitur et simul altam
  130. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  131. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  132. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  133. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  134. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  135. motibus in terris et multae per mare pessum
  136. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  137. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  138. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  139. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  140. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  141. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  142. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  143. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  144. terrai ne dissoluat natura repente,
  145. neu distracta suum late dispandat hiatum
  146. idque suis confusa velit complere ruinis.
  147. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  148. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  149. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  150. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  151. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  152. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  153. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  154. ---
  155. Principio mare mirantur non reddere maius
  156. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  157. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  158. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  159. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  160. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  161. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  162. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  163. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  164. quippe videmus enim vestis umore madentis
  165. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  166. at pelage multa et late substrata videmus.
  167. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  168. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  169. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  170. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  171. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  172. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  173. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  174. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  175. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  176. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  177. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  178. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  179. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  180. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  181. in terras itidem manare ex aequore salso;
  182. percolatur enim virus retroque remanat
  183. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  184. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  185. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  186. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  187. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  188. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  189. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  190. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  191. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  192. cernentes pavida complebant pectora cura,
  193. quid moliretur rerum natura novarum.
  194. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  195. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  196. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  197. et videas caelum summai totius unum
  198. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  199. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  200. quod bene propositum si plane contueare
  201. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  202. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  203. accepit calido febrim fervore coortam
  204. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  205. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  206. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  207. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  208. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  209. ni mirum quia sunt multarum semina rerum