De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. asperiora, modis quae possint indupedita
  2. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  3. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  4. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  5. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  6. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  7. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  8. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  9. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  10. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  11. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  12. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  13. hic demum fit uti turba maiore coorta
  14. et condensa queant apparere et simul ipso
  15. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  16. nam loca declarat sursum ventosa patere
  17. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  18. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  19. corpora naturam declarant litore vestis
  20. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  21. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  22. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  23. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  24. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  25. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  26. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  27. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  28. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  29. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  30. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  31. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  32. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  33. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  34. esse infinitam docui, quantaque volarent
  35. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  36. immemorabile per spatium transire solerent.
  37. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  38. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  39. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  40. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  41. et quasi per magni circum spiracula mundi
  42. exitus introitusque elementis redditus extat.
  43. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  44. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  45. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  46. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  47. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  48. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  49. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  50. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  51. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  52. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  53. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  54. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  55. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  56. multa modis multis convenere undique adaucta,
  57. confertae nubes umorem mittere certant
  58. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  59. copia nimborum turba maiore coacta
  60. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  61. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  62. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  63. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  64. cera super calido tabescens multa liquescat.
  65. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  66. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  67. at retinere diu pluviae longumque morari
  68. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  69. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  70. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  71. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  72. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  73. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  74. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  75. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  76. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  77. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  78. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  79. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  80. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  81. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  82. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  83. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  84. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  85. supter item ut supera ventosis undique plenam
  86. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  87. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  88. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  89. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  90. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  91. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  92. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  93. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  94. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  95. concussu late disserpunt inde tremores.
  96. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  97. tecta viam propter non magno pondere tota,
  98. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  99. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  100. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  101. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  102. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  103. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  104. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  105. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  106. collectus parte ex una procumbit et urget
  107. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  108. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  109. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  110. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  111. inclinata minent in eandem prodita partem
  112. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  113. et metuunt magni naturam credere mundi
  114. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  115. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  116. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  117. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  118. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  119. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  120. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  121. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  122. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  123. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  124. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  125. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  126. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  127. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  128. in loca se cava terrai coniecit ibique
  129. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  130. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  131. exagitata foras erumpitur et simul altam
  132. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  133. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  134. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  135. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  136. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  137. motibus in terris et multae per mare pessum
  138. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  139. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  140. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  141. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  142. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  143. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  144. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  145. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  146. terrai ne dissoluat natura repente,
  147. neu distracta suum late dispandat hiatum
  148. idque suis confusa velit complere ruinis.
  149. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  150. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  151. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  152. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  153. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  154. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  155. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  156. ---
  157. Principio mare mirantur non reddere maius
  158. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  159. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  160. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  161. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  162. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  163. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  164. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  165. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  166. quippe videmus enim vestis umore madentis
  167. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  168. at pelage multa et late substrata videmus.
  169. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  170. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  171. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  172. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  173. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  174. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  175. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  176. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  177. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  178. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  179. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  180. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  181. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  182. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  183. in terras itidem manare ex aequore salso;
  184. percolatur enim virus retroque remanat
  185. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  186. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  187. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  188. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  189. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  190. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  191. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  192. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  193. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  194. cernentes pavida complebant pectora cura,
  195. quid moliretur rerum natura novarum.
  196. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  197. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  198. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  199. et videas caelum summai totius unum
  200. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  201. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  202. quod bene propositum si plane contueare
  203. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  204. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  205. accepit calido febrim fervore coortam
  206. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  207. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  208. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  209. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  210. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  211. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  212. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  213. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  214. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  215. ex infinito satis omnia suppeditare,
  216. unde repente queat tellus concussa moveri
  217. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  218. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  219. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  220. et tempestates pluviae graviore coortu
  221. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  222. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  223. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  224. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  225. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  226. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  227. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  228. nil sint ad summam summai totius omnem.
  229. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  230. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  231. expediam. primum totius subcava montis
  232. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  233. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  234. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  235. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  236. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  237. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  238. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  239. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  240. differt et crassa volvit caligine fumum
  241. extruditque simul mirando pondere saxa;
  242. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  243. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  244. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  245. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  246. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  247. ---
  248. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  249. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  250. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.