De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  2. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  3. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  4. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  5. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  6. vertex conradens ex semina nubis
  7. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  8. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  9. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  10. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  11. officere in terris, apparet crebrius idem
  12. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  13. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  14. hoc super in caeli spatio coiere repente
  15. asperiora, modis quae possint indupedita
  16. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  17. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  18. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  19. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  20. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  21. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  22. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  23. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  24. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  25. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  26. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  27. hic demum fit uti turba maiore coorta
  28. et condensa queant apparere et simul ipso
  29. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  30. nam loca declarat sursum ventosa patere
  31. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  32. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  33. corpora naturam declarant litore vestis
  34. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  35. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  36. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  37. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  38. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  39. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  40. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  41. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  42. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  43. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  44. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  45. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  46. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  47. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  48. esse infinitam docui, quantaque volarent
  49. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  50. immemorabile per spatium transire solerent.
  51. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  52. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  53. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  54. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  55. et quasi per magni circum spiracula mundi
  56. exitus introitusque elementis redditus extat.
  57. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  58. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  59. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  60. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  61. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  62. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  63. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  64. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  65. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  66. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  67. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  68. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  69. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  70. multa modis multis convenere undique adaucta,
  71. confertae nubes umorem mittere certant
  72. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  73. copia nimborum turba maiore coacta
  74. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  75. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  76. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  77. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  78. cera super calido tabescens multa liquescat.
  79. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  80. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  81. at retinere diu pluviae longumque morari
  82. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  83. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  84. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  85. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  86. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  87. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  88. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  89. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  90. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  91. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  92. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  93. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  94. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  95. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  96. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  97. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  98. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  99. supter item ut supera ventosis undique plenam
  100. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  101. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  102. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  103. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  104. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  105. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  106. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  107. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  108. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  109. concussu late disserpunt inde tremores.
  110. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  111. tecta viam propter non magno pondere tota,
  112. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  113. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  114. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  115. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  116. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  117. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  118. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  119. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  120. collectus parte ex una procumbit et urget
  121. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  122. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  123. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  124. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  125. inclinata minent in eandem prodita partem
  126. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  127. et metuunt magni naturam credere mundi
  128. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  129. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  130. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  131. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  132. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  133. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  134. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  135. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  136. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  137. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  138. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  139. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  140. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  141. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  142. in loca se cava terrai coniecit ibique
  143. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  144. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  145. exagitata foras erumpitur et simul altam
  146. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  147. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  148. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  149. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  150. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  151. motibus in terris et multae per mare pessum
  152. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  153. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  154. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  155. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  156. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  157. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  158. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  159. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  160. terrai ne dissoluat natura repente,
  161. neu distracta suum late dispandat hiatum
  162. idque suis confusa velit complere ruinis.
  163. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  164. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  165. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  166. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  167. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  168. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  169. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  170. ---
  171. Principio mare mirantur non reddere maius
  172. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  173. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  174. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  175. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  176. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  177. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  178. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  179. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  180. quippe videmus enim vestis umore madentis
  181. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  182. at pelage multa et late substrata videmus.
  183. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  184. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  185. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  186. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  187. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  188. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  189. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  190. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  191. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  192. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  193. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  194. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  195. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  196. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  197. in terras itidem manare ex aequore salso;
  198. percolatur enim virus retroque remanat
  199. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  200. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  201. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  202. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  203. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  204. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  205. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  206. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  207. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  208. cernentes pavida complebant pectora cura,
  209. quid moliretur rerum natura novarum.
  210. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  211. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  212. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  213. et videas caelum summai totius unum