De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  2. versabundus enim turbo descendit et illam
  3. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  4. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  5. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  6. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  7. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  8. vertex conradens ex semina nubis
  9. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  10. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  11. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  12. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  13. officere in terris, apparet crebrius idem
  14. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  15. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  16. hoc super in caeli spatio coiere repente
  17. asperiora, modis quae possint indupedita
  18. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  19. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  20. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  21. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  22. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  23. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  24. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  25. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  26. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  27. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  28. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  29. hic demum fit uti turba maiore coorta
  30. et condensa queant apparere et simul ipso
  31. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  32. nam loca declarat sursum ventosa patere
  33. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  34. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  35. corpora naturam declarant litore vestis
  36. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  37. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  38. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  39. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  40. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  41. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  42. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  43. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  44. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  45. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  46. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  47. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  48. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  49. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  50. esse infinitam docui, quantaque volarent
  51. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  52. immemorabile per spatium transire solerent.
  53. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  54. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  55. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  56. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  57. et quasi per magni circum spiracula mundi
  58. exitus introitusque elementis redditus extat.
  59. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  60. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  61. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  62. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  63. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  64. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  65. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  66. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  67. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  68. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  69. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  70. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  71. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  72. multa modis multis convenere undique adaucta,
  73. confertae nubes umorem mittere certant
  74. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  75. copia nimborum turba maiore coacta
  76. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  77. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  78. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  79. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  80. cera super calido tabescens multa liquescat.
  81. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  82. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  83. at retinere diu pluviae longumque morari
  84. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  85. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  86. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  87. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  88. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  89. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  90. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  91. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  92. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  93. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  94. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  95. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  96. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  97. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  98. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  99. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  100. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  101. supter item ut supera ventosis undique plenam
  102. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  103. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  104. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  105. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  106. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  107. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  108. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  109. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  110. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  111. concussu late disserpunt inde tremores.
  112. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  113. tecta viam propter non magno pondere tota,
  114. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  115. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  116. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  117. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  118. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  119. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  120. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  121. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  122. collectus parte ex una procumbit et urget
  123. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  124. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  125. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  126. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  127. inclinata minent in eandem prodita partem
  128. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  129. et metuunt magni naturam credere mundi
  130. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  131. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  132. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  133. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  134. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  135. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  136. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  137. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  138. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  139. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  140. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  141. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  142. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  143. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  144. in loca se cava terrai coniecit ibique
  145. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  146. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  147. exagitata foras erumpitur et simul altam
  148. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  149. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  150. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  151. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  152. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  153. motibus in terris et multae per mare pessum
  154. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  155. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  156. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  157. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  158. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  159. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  160. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  161. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  162. terrai ne dissoluat natura repente,
  163. neu distracta suum late dispandat hiatum
  164. idque suis confusa velit complere ruinis.
  165. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  166. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  167. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  168. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  169. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  170. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  171. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  172. ---
  173. Principio mare mirantur non reddere maius
  174. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  175. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  176. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  177. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  178. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  179. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  180. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  181. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  182. quippe videmus enim vestis umore madentis
  183. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  184. at pelage multa et late substrata videmus.
  185. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  186. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  187. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  188. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  189. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  190. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  191. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  192. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  193. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  194. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  195. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  196. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  197. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  198. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  199. in terras itidem manare ex aequore salso;
  200. percolatur enim virus retroque remanat
  201. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  202. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  203. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  204. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  205. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  206. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  207. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  208. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  209. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  210. cernentes pavida complebant pectora cura,
  211. quid moliretur rerum natura novarum.
  212. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  213. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  214. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  215. et videas caelum summai totius unum
  216. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  217. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  218. quod bene propositum si plane contueare
  219. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  220. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus