De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discutiant, sed naturae species ratioque.
  2. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  3. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  4. esse et nativo consistere corpore caelum,
  5. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  6. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  7. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  8. ---
  9. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  10. currenti spatium praemonstra, callida musa
  11. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  12. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  13. ---
  14. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  15. ---
  16. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  17. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  18. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  19. et faciunt animos humilis formidine divom
  20. depressosque premunt ad terram propterea quod
  21. ignorantia causarum conferre deorum
  22. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  23. quorum operum causas nulla ratione videre
  24. possunt ac fieri divino numine rentur.
  25. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  26. si tamen interea mirantur qua ratione
  27. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  28. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  29. rursus in antiquas referuntur religionis
  30. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  31. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  32. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  33. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  34. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  35. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  36. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  37. delibata deum per te tibi numina sancta
  38. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  39. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  40. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  41. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  42. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  43. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  44. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  45. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  46. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  47. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  48. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  49. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  50. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  51. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  52. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  53. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  54. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  55. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  56. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  57. quorum operum causas nulla ratione videre
  58. possunt ac fieri divino numine rentur.
  59. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  60. propterea quia concurrunt sublime volantes
  61. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  62. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  63. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  64. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  65. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  66. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  67. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  68. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  69. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  70. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  71. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  72. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  73. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  74. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  75. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  76. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  77. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  78. verberibus venti versant planguntque per auras.
  79. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  80. frontibus adversis possint quam de latere ire
  81. diverso motu radentes corpora tractim,
  82. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  83. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  84. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  85. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  86. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  87. cum subito validi venti conlecta procella
  88. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  89. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  90. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  91. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  92. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  93. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  94. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  95. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  96. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  97. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  98. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  99. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  100. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  101. perscindat nubem perfringens impete recto;
  102. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  103. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  104. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  105. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  106. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  107. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  108. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  109. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  110. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  111. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  112. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  113. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  114. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  115. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  116. turbine ventorum comburens impete magno;
  117. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  118. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  119. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  120. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  121. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  122. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  123. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  124. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  125. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  126. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  127. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  128. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  129. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  130. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  131. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  132. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  133. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  134. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  135. e simili causa, concursu natus eodem.
  136. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  137. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  138. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  139. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  140. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  141. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  142. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  143. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  144. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  145. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  146. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  147. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  148. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  149. extructis aliis alias super impete miro.
  150. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  151. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  152. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  153. nubila portabunt venti transversa per auras,
  154. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  155. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  156. in statione locata sepultis undique ventis;
  157. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  158. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  159. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  160. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  161. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  162. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  163. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  164. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  165. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  166. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  167. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  168. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  169. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  170. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  171. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  172. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  173. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  174. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  175. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  176. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  177. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  178. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  179. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  180. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  181. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.