De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  2. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  3. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  4. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  5. et simul in multas partis qui credere possis
  6. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  7. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  8. at saepest numero factum fierique necessest,
  9. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  10. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  11. postremo cur sancta deum delubra suasque
  12. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  13. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  14. demit imaginibus violento volnere honorem?
  15. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  16. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  17. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  18. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  19. in mare qua missi veniant ratione superne.
  20. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  21. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  22. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  23. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  24. navigia in summum veniant vexata periclum.
  25. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  26. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  27. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  28. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  29. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  30. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  31. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  32. versabundus enim turbo descendit et illam
  33. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  34. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  35. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  36. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  37. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  38. vertex conradens ex semina nubis
  39. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  40. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  41. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  42. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  43. officere in terris, apparet crebrius idem
  44. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  45. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  46. hoc super in caeli spatio coiere repente
  47. asperiora, modis quae possint indupedita
  48. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  49. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  50. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  51. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  52. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  53. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  54. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  55. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  56. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  57. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  58. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  59. hic demum fit uti turba maiore coorta
  60. et condensa queant apparere et simul ipso
  61. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  62. nam loca declarat sursum ventosa patere
  63. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  64. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  65. corpora naturam declarant litore vestis
  66. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  67. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  68. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  69. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  70. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  71. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  72. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  73. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  74. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  75. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  76. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  77. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  78. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  79. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  80. esse infinitam docui, quantaque volarent
  81. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  82. immemorabile per spatium transire solerent.
  83. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  84. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  85. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  86. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  87. et quasi per magni circum spiracula mundi
  88. exitus introitusque elementis redditus extat.
  89. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  90. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  91. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  92. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  93. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  94. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  95. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  96. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  97. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  98. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  99. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  100. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  101. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  102. multa modis multis convenere undique adaucta,
  103. confertae nubes umorem mittere certant
  104. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  105. copia nimborum turba maiore coacta
  106. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  107. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  108. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  109. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  110. cera super calido tabescens multa liquescat.
  111. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  112. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  113. at retinere diu pluviae longumque morari
  114. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  115. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  116. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  117. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  118. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  119. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  120. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  121. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  122. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  123. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  124. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  125. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  126. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  127. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  128. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  129. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  130. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  131. supter item ut supera ventosis undique plenam
  132. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  133. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  134. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  135. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  136. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  137. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  138. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  139. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  140. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  141. concussu late disserpunt inde tremores.
  142. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  143. tecta viam propter non magno pondere tota,
  144. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  145. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  146. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  147. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  148. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  149. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  150. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  151. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  152. collectus parte ex una procumbit et urget
  153. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  154. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  155. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  156. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  157. inclinata minent in eandem prodita partem
  158. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  159. et metuunt magni naturam credere mundi
  160. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  161. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  162. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  163. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  164. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  165. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  166. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  167. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  168. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  169. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  170. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  171. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  172. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  173. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  174. in loca se cava terrai coniecit ibique
  175. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  176. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  177. exagitata foras erumpitur et simul altam
  178. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  179. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  180. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  181. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  182. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  183. motibus in terris et multae per mare pessum
  184. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  185. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  186. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  187. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  188. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  189. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  190. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  191. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  192. terrai ne dissoluat natura repente,
  193. neu distracta suum late dispandat hiatum
  194. idque suis confusa velit complere ruinis.
  195. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  196. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  197. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  198. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  199. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  200. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  201. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  202. ---
  203. Principio mare mirantur non reddere maius
  204. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  205. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  206. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  207. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  208. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  209. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  210. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  211. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  212. quippe videmus enim vestis umore madentis
  213. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  214. at pelage multa et late substrata videmus.
  215. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  216. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  217. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  218. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  219. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  220. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  221. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  222. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  223. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  224. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  225. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  226. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  227. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  228. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  229. in terras itidem manare ex aequore salso;
  230. percolatur enim virus retroque remanat
  231. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  232. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  233. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  234. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  235. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  236. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  237. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  238. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  239. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  240. cernentes pavida complebant pectora cura,
  241. quid moliretur rerum natura novarum.
  242. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  243. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  244. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  245. et videas caelum summai totius unum
  246. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  247. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  248. quod bene propositum si plane contueare
  249. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  250. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  251. accepit calido febrim fervore coortam
  252. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  253. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  254. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  255. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  256. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  257. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  258. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  259. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  260. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  261. ex infinito satis omnia suppeditare,
  262. unde repente queat tellus concussa moveri
  263. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  264. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  265. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  266. et tempestates pluviae graviore coortu
  267. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  268. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  269. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  270. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  271. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  272. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  273. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  274. nil sint ad summam summai totius omnem.
  275. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  276. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  277. expediam. primum totius subcava montis
  278. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  279. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  280. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  281. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  282. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  283. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  284. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  285. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  286. differt et crassa volvit caligine fumum
  287. extruditque simul mirando pondere saxa;
  288. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  289. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  290. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  291. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  292. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  293. ---
  294. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  295. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  296. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  297. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  298. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  299. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  300. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  301. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  302. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  303. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  304. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  305. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  306. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  307. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  308. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  309. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  310. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  311. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  312. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  313. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  314. cogentes sursus replent coguntque manere.
  315. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  316. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  317. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  318. inter nigra virum percocto saecla colore
  319. exoriens penitus media ab regione diei.
  320. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  321. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  322. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  323. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  324. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  325. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  326. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  327. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  328. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  329. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  330. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  331. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  332. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  333. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  334. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  335. expediam, quali natura praedita constent.
  336. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  337. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  338. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  339. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  340. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  341. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  342. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  343. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  344. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  345. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  346. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  347. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  348. cornices, non cum fumant altaria donis;
  349. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  350. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  351. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  352. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  353. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  354. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  355. manibus ut si sint divis mactata repente.
  356. omnia quae naturali ratione geruntur,
  357. et quibus e fiant causis apparet origo;
  358. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  359. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  360. ducere forte deos manis inferne reamur,
  361. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  362. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  363. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  364. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  365. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  366. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  367. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  368. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  369. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  370. res ad vitai rationem ostendimus ante
  371. propter dissimilem naturam dissimilisque
  372. texturas inter sese primasque figuras.
  373. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  374. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  375. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  376. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  377. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  378. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  379. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  380. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  381. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  382. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  383. floris odore hominem taetro consueta necare.
  384. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  385. multa modis multis multarum semina rerum
  386. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  387. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  388. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  389. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  390. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  391. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  392. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  393. multaque praeterea languentia membra per artus
  394. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  395. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  396. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  397. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  398. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  399. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  400. at cum membra domans percepit fervida febris,
  401. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  402. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  403. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  404. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  405. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  406. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  407. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  408. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  409. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  410. quam soleant et quam vitai copia desit,
  411. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  412. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  413. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  414. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  415. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  416. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  417. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  418. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  419. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  420. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  421. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  422. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  423. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  424. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  425. propterea quod magna mali fit copia circum.
  426. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  427. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  428. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  429. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  430. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  431. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  432. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  433. scilicet in terram delabi pondere cogit
  434. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  435. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  436. ---
  437. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  438. arescit quia terra calore et semina si qua
  439. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  440. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  441. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  442. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  443. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo