De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  2. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  3. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  4. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  5. et simul in multas partis qui credere possis
  6. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  7. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  8. at saepest numero factum fierique necessest,
  9. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  10. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  11. postremo cur sancta deum delubra suasque
  12. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  13. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  14. demit imaginibus violento volnere honorem?
  15. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  16. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  17. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  18. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  19. in mare qua missi veniant ratione superne.
  20. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  21. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  22. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  23. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  24. navigia in summum veniant vexata periclum.
  25. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  26. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  27. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  28. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  29. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  30. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  31. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  32. versabundus enim turbo descendit et illam
  33. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  34. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  35. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  36. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  37. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  38. vertex conradens ex semina nubis
  39. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  40. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  41. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  42. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  43. officere in terris, apparet crebrius idem
  44. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  45. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  46. hoc super in caeli spatio coiere repente
  47. asperiora, modis quae possint indupedita
  48. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  49. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  50. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  51. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  52. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  53. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  54. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  55. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  56. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  57. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  58. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  59. hic demum fit uti turba maiore coorta
  60. et condensa queant apparere et simul ipso
  61. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  62. nam loca declarat sursum ventosa patere
  63. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  64. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  65. corpora naturam declarant litore vestis
  66. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  67. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  68. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  69. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  70. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  71. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  72. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  73. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  74. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  75. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  76. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  77. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  78. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  79. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  80. esse infinitam docui, quantaque volarent
  81. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  82. immemorabile per spatium transire solerent.
  83. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  84. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  85. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  86. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  87. et quasi per magni circum spiracula mundi
  88. exitus introitusque elementis redditus extat.
  89. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  90. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  91. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  92. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  93. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  94. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  95. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  96. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  97. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  98. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  99. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  100. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  101. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  102. multa modis multis convenere undique adaucta,
  103. confertae nubes umorem mittere certant
  104. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  105. copia nimborum turba maiore coacta
  106. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  107. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  108. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  109. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  110. cera super calido tabescens multa liquescat.
  111. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  112. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  113. at retinere diu pluviae longumque morari
  114. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  115. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  116. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  117. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  118. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  119. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  120. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  121. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  122. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  123. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  124. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  125. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  126. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  127. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  128. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  129. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  130. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  131. supter item ut supera ventosis undique plenam
  132. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  133. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  134. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  135. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  136. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  137. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  138. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  139. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  140. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  141. concussu late disserpunt inde tremores.
  142. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  143. tecta viam propter non magno pondere tota,
  144. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  145. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  146. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  147. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  148. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  149. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  150. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  151. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  152. collectus parte ex una procumbit et urget
  153. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  154. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  155. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  156. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  157. inclinata minent in eandem prodita partem
  158. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  159. et metuunt magni naturam credere mundi
  160. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  161. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  162. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  163. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  164. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  165. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  166. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  167. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  168. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  169. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  170. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  171. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  172. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  173. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  174. in loca se cava terrai coniecit ibique
  175. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  176. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  177. exagitata foras erumpitur et simul altam
  178. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  179. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  180. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  181. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  182. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  183. motibus in terris et multae per mare pessum
  184. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  185. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  186. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  187. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  188. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  189. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  190. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  191. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  192. terrai ne dissoluat natura repente,
  193. neu distracta suum late dispandat hiatum
  194. idque suis confusa velit complere ruinis.
  195. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  196. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  197. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  198. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  199. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  200. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  201. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  202. ---
  203. Principio mare mirantur non reddere maius
  204. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  205. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  206. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  207. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  208. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  209. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  210. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  211. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  212. quippe videmus enim vestis umore madentis
  213. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  214. at pelage multa et late substrata videmus.
  215. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  216. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  217. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  218. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  219. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  220. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  221. siccari mollisque luti concrescere crustas.