De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  2. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  3. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  4. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  5. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  6. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  7. et simul in multas partis qui credere possis
  8. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  9. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  10. at saepest numero factum fierique necessest,
  11. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  12. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  13. postremo cur sancta deum delubra suasque
  14. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  15. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  16. demit imaginibus violento volnere honorem?
  17. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  18. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  19. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  20. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  21. in mare qua missi veniant ratione superne.
  22. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  23. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  24. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  25. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  26. navigia in summum veniant vexata periclum.
  27. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  28. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  29. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  30. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  31. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  32. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  33. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  34. versabundus enim turbo descendit et illam
  35. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  36. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  37. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  38. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  39. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  40. vertex conradens ex semina nubis
  41. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  42. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  43. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  44. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  45. officere in terris, apparet crebrius idem
  46. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  47. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  48. hoc super in caeli spatio coiere repente
  49. asperiora, modis quae possint indupedita
  50. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  51. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  52. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  53. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  54. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  55. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  56. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  57. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  58. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  59. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  60. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  61. hic demum fit uti turba maiore coorta
  62. et condensa queant apparere et simul ipso
  63. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  64. nam loca declarat sursum ventosa patere
  65. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  66. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  67. corpora naturam declarant litore vestis
  68. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  69. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  70. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  71. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  72. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  73. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  74. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  75. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  76. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  77. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  78. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  79. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  80. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  81. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  82. esse infinitam docui, quantaque volarent
  83. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  84. immemorabile per spatium transire solerent.
  85. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  86. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  87. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  88. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  89. et quasi per magni circum spiracula mundi
  90. exitus introitusque elementis redditus extat.
  91. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  92. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  93. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  94. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  95. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  96. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  97. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  98. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  99. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  100. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  101. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  102. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  103. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  104. multa modis multis convenere undique adaucta,
  105. confertae nubes umorem mittere certant
  106. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  107. copia nimborum turba maiore coacta
  108. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  109. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  110. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  111. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  112. cera super calido tabescens multa liquescat.
  113. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  114. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  115. at retinere diu pluviae longumque morari
  116. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  117. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  118. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  119. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  120. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  121. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  122. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  123. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  124. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  125. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  126. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,