De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  2. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  3. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  4. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  5. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  6. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  7. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  8. et simul in multas partis qui credere possis
  9. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  10. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  11. at saepest numero factum fierique necessest,
  12. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  13. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  14. postremo cur sancta deum delubra suasque
  15. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  16. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  17. demit imaginibus violento volnere honorem?
  18. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  19. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  20. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  21. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  22. in mare qua missi veniant ratione superne.
  23. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  24. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  25. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  26. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  27. navigia in summum veniant vexata periclum.
  28. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  29. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  30. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  31. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  32. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  33. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  34. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  35. versabundus enim turbo descendit et illam
  36. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  37. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  38. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  39. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  40. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  41. vertex conradens ex semina nubis
  42. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  43. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  44. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  45. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  46. officere in terris, apparet crebrius idem
  47. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  48. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  49. hoc super in caeli spatio coiere repente
  50. asperiora, modis quae possint indupedita
  51. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  52. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  53. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  54. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  55. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  56. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  57. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  58. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  59. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  60. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  61. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  62. hic demum fit uti turba maiore coorta
  63. et condensa queant apparere et simul ipso
  64. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  65. nam loca declarat sursum ventosa patere
  66. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  67. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  68. corpora naturam declarant litore vestis
  69. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  70. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  71. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  72. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  73. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  74. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  75. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  76. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  77. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  78. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  79. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  80. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  81. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  82. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  83. esse infinitam docui, quantaque volarent
  84. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  85. immemorabile per spatium transire solerent.
  86. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  87. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  88. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  89. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  90. et quasi per magni circum spiracula mundi
  91. exitus introitusque elementis redditus extat.
  92. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  93. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  94. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  95. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  96. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  97. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  98. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  99. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  100. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  101. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  102. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  103. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  104. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  105. multa modis multis convenere undique adaucta,
  106. confertae nubes umorem mittere certant
  107. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  108. copia nimborum turba maiore coacta
  109. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  110. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  111. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  112. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  113. cera super calido tabescens multa liquescat.
  114. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  115. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  116. at retinere diu pluviae longumque morari
  117. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  118. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  119. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  120. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  121. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  122. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  123. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  124. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  125. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  126. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  127. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  128. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  129. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  130. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  131. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  132. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  133. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  134. supter item ut supera ventosis undique plenam
  135. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  136. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  137. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  138. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  139. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  140. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  141. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  142. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  143. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  144. concussu late disserpunt inde tremores.
  145. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  146. tecta viam propter non magno pondere tota,
  147. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  148. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  149. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  150. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  151. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  152. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  153. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  154. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  155. collectus parte ex una procumbit et urget
  156. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  157. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  158. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  159. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  160. inclinata minent in eandem prodita partem
  161. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  162. et metuunt magni naturam credere mundi
  163. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  164. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  165. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  166. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  167. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  168. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  169. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  170. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  171. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  172. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  173. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  174. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  175. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  176. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  177. in loca se cava terrai coniecit ibique
  178. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  179. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  180. exagitata foras erumpitur et simul altam
  181. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  182. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  183. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  184. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  185. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  186. motibus in terris et multae per mare pessum
  187. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  188. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  189. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  190. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  191. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  192. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  193. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  194. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  195. terrai ne dissoluat natura repente,
  196. neu distracta suum late dispandat hiatum
  197. idque suis confusa velit complere ruinis.
  198. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  199. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  200. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  201. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  202. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  203. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  204. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  205. ---
  206. Principio mare mirantur non reddere maius
  207. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  208. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  209. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  210. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  211. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  212. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  213. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  214. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  215. quippe videmus enim vestis umore madentis
  216. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  217. at pelage multa et late substrata videmus.
  218. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  219. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  220. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  221. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  222. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  223. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  224. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  225. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  226. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  227. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  228. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  229. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  230. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  231. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  232. in terras itidem manare ex aequore salso;
  233. percolatur enim virus retroque remanat
  234. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  235. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  236. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  237. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  238. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  239. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  240. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  241. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  242. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  243. cernentes pavida complebant pectora cura,
  244. quid moliretur rerum natura novarum.
  245. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  246. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  247. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  248. et videas caelum summai totius unum
  249. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  250. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  251. quod bene propositum si plane contueare
  252. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  253. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  254. accepit calido febrim fervore coortam
  255. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  256. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  257. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  258. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  259. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  260. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  261. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  262. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  263. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  264. ex infinito satis omnia suppeditare,
  265. unde repente queat tellus concussa moveri
  266. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  267. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  268. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  269. et tempestates pluviae graviore coortu
  270. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  271. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  272. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  273. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  274. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  275. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  276. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  277. nil sint ad summam summai totius omnem.
  278. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  279. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  280. expediam. primum totius subcava montis
  281. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  282. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  283. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  284. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  285. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  286. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  287. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  288. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  289. differt et crassa volvit caligine fumum
  290. extruditque simul mirando pondere saxa;
  291. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  292. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  293. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  294. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  295. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  296. ---
  297. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  298. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  299. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  300. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  301. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  302. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  303. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  304. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  305. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  306. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  307. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  308. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  309. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  310. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  311. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  312. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  313. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  314. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,