De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  2. non radii solis nec lucida tela diei
  3. discutiant, sed naturae species ratioque.
  4. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  5. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  6. esse et nativo consistere corpore caelum,
  7. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  8. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  9. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  10. ---
  11. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  12. currenti spatium praemonstra, callida musa
  13. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  14. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  15. ---
  16. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  17. ---
  18. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  19. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  20. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  21. et faciunt animos humilis formidine divom
  22. depressosque premunt ad terram propterea quod
  23. ignorantia causarum conferre deorum
  24. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  25. quorum operum causas nulla ratione videre
  26. possunt ac fieri divino numine rentur.
  27. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  28. si tamen interea mirantur qua ratione
  29. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  30. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  31. rursus in antiquas referuntur religionis
  32. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  33. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  34. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  35. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  36. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  37. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  38. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  39. delibata deum per te tibi numina sancta
  40. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  41. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  42. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  43. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  44. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  45. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  46. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  47. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  48. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  49. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  50. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  51. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  52. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  53. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  54. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  55. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  56. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  57. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  58. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  59. quorum operum causas nulla ratione videre
  60. possunt ac fieri divino numine rentur.
  61. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  62. propterea quia concurrunt sublime volantes
  63. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  64. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  65. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  66. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  67. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  68. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  69. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  70. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  71. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  72. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  73. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  74. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  75. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  76. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  77. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  78. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  79. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  80. verberibus venti versant planguntque per auras.
  81. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  82. frontibus adversis possint quam de latere ire
  83. diverso motu radentes corpora tractim,
  84. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  85. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  86. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  87. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  88. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  89. cum subito validi venti conlecta procella
  90. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  91. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  92. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  93. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  94. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  95. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  96. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  97. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  98. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  99. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  100. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  101. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  102. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  103. perscindat nubem perfringens impete recto;
  104. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  105. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  106. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  107. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  108. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  109. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  110. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  111. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  112. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  113. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  114. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  115. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  116. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  117. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  118. turbine ventorum comburens impete magno;
  119. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  120. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  121. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  122. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  123. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  124. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  125. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  126. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  127. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  128. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  129. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  130. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  131. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  132. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  133. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  134. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  135. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  136. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  137. e simili causa, concursu natus eodem.
  138. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  139. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  140. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  141. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  142. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  143. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  144. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  145. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  146. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  147. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  148. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  149. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  150. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  151. extructis aliis alias super impete miro.
  152. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  153. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  154. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  155. nubila portabunt venti transversa per auras,
  156. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  157. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  158. in statione locata sepultis undique ventis;
  159. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  160. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  161. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  162. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  163. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  164. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  165. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  166. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  167. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  168. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  169. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  170. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  171. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  172. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  173. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  174. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  175. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  176. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  177. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  178. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  179. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  180. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  181. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  182. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  183. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  184. Quod superest, quali natura praedita constent
  185. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  186. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  187. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  188. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  189. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  190. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  191. constituit natura minutis mobilibusque
  192. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  193. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  194. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  195. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  196. curat item vasis integris vina repente
  197. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  198. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  199. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  200. mobiliter soluens differt primordia vini.
  201. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  202. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  203. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  204. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  205. fiant ut possint ictu discludere turris,
  206. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  207. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  208. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  209. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  210. expediam neque te in promissis plura morabor.
  211. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  212. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  213. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  214. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  215. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  216. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  217. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  218. adeo tetra nimborum nocte coorta
  219. inpendent atrae formidinis ora superne,
  220. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  221. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  222. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  223. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  224. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  225. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  226. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  227. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  228. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  229. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  230. multa forent multis exempto nubila sole;
  231. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  232. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  233. si non extructis foret alte nubibus aether.
  234. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  235. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  236. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  237. semina habere cavas nubes et multa necessest
  238. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  239. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  240. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  241. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  242. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  243. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  244. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  245. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  246. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  247. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  248. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  249. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  250. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  251. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  252. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  253. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  254. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  255. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  256. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  257. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  258. tantus discidio nubis ventique procella
  259. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  260. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  261. incidit in validam maturo culmine nubem;
  262. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  263. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  264. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  265. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  266. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  267. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  268. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  269. atque alia ex ipso conradens portat
  270. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  271. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  272. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  273. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  274. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  275. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  276. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  277. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  278. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  279. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  280. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  281. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  282. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  283. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  284. nec temere omnino plane vis frigida venti
  285. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  286. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  287. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  288. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  289. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  290. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  291. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  292. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  293. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  294. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  295. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  296. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  297. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  298. non igitur multis offensibus in remorando
  299. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  300. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  301. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  302. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  303. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  304. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  305. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  306. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  307. et validas auget viris et roborat ictum;
  308. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  309. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  310. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  311. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  312. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  313. incolumisque venit per res atque integra transit
  314. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  315. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  316. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  317. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  318. conferve facit, e parvis quia facta minute
  319. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  320. quae facile insinuantur et insinuata repente
  321. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  322. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  323. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  324. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  325. frigore enim desunt ignes ventique calore
  326. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  327. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  328. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  329. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  330. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  331. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  332. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  333. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  334. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  335. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  336. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  337. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  338. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  339. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  340. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  341. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  342. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  343. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  344. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  345. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  346. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  347. indicia occultae divum perquirere mentis,
  348. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  349. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  350. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  351. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  352. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  353. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  354. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  355. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  356. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  357. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  358. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  359. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  360. turbine caelesti subito correptus et igni?
  361. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  362. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  363. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  364. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  365. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  366. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  367. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  368. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  369. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  370. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  371. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  372. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  373. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  374. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  375. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  376. et simul in multas partis qui credere possis
  377. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  378. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  379. at saepest numero factum fierique necessest,
  380. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  381. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  382. postremo cur sancta deum delubra suasque
  383. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  384. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  385. demit imaginibus violento volnere honorem?
  386. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  387. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  388. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  389. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  390. in mare qua missi veniant ratione superne.
  391. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  392. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  393. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,