De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  2. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  3. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  4. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  5. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  6. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  7. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  8. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  9. turbine caelesti subito correptus et igni?
  10. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  11. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  12. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  13. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  14. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  15. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  16. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  17. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  18. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  19. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  20. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  21. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  22. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  23. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  24. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  25. et simul in multas partis qui credere possis
  26. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  27. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  28. at saepest numero factum fierique necessest,
  29. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  30. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  31. postremo cur sancta deum delubra suasque
  32. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  33. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  34. demit imaginibus violento volnere honorem?
  35. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  36. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  37. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  38. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  39. in mare qua missi veniant ratione superne.
  40. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  41. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  42. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  43. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  44. navigia in summum veniant vexata periclum.
  45. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  46. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  47. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  48. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  49. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  50. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  51. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  52. versabundus enim turbo descendit et illam
  53. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  54. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  55. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  56. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  57. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  58. vertex conradens ex semina nubis
  59. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  60. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  61. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  62. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  63. officere in terris, apparet crebrius idem
  64. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  65. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  66. hoc super in caeli spatio coiere repente
  67. asperiora, modis quae possint indupedita
  68. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  69. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  70. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  71. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  72. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  73. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  74. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  75. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  76. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  77. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  78. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  79. hic demum fit uti turba maiore coorta
  80. et condensa queant apparere et simul ipso
  81. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  82. nam loca declarat sursum ventosa patere
  83. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  84. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  85. corpora naturam declarant litore vestis
  86. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  87. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  88. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  89. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  90. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  91. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  92. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  93. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  94. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  95. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  96. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  97. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  98. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  99. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  100. esse infinitam docui, quantaque volarent
  101. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  102. immemorabile per spatium transire solerent.
  103. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  104. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  105. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  106. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  107. et quasi per magni circum spiracula mundi
  108. exitus introitusque elementis redditus extat.
  109. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  110. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  111. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  112. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  113. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  114. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  115. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  116. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  117. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  118. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  119. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  120. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  121. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  122. multa modis multis convenere undique adaucta,
  123. confertae nubes umorem mittere certant
  124. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  125. copia nimborum turba maiore coacta
  126. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  127. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  128. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  129. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  130. cera super calido tabescens multa liquescat.
  131. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  132. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  133. at retinere diu pluviae longumque morari
  134. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  135. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  136. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  137. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  138. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  139. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  140. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  141. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  142. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  143. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  144. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  145. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  146. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  147. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  148. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  149. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  150. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis