De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  2. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  3. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  4. quorum operum causas nulla ratione videre
  5. possunt ac fieri divino numine rentur.
  6. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  7. propterea quia concurrunt sublime volantes
  8. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  9. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  10. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  11. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  12. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  13. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  14. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  15. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  16. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  17. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  18. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  19. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  20. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  21. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  22. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  23. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  24. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  25. verberibus venti versant planguntque per auras.
  26. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  27. frontibus adversis possint quam de latere ire
  28. diverso motu radentes corpora tractim,
  29. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  30. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  31. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  32. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  33. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  34. cum subito validi venti conlecta procella
  35. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  36. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  37. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  38. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  39. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  40. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  41. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  42. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  43. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  44. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  45. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  46. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  47. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  48. perscindat nubem perfringens impete recto;
  49. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  50. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  51. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  52. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  53. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  54. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  55. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  56. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  57. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  58. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  59. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  60. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  61. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  62. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  63. turbine ventorum comburens impete magno;
  64. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  65. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  66. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  67. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  68. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  69. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  70. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  71. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  72. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  73. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  74. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  75. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  76. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  77. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  78. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  79. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  80. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  81. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  82. e simili causa, concursu natus eodem.
  83. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  84. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  85. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  86. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  87. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  88. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  89. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  90. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  91. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  92. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  93. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  94. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  95. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  96. extructis aliis alias super impete miro.
  97. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  98. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  99. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  100. nubila portabunt venti transversa per auras,
  101. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  102. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  103. in statione locata sepultis undique ventis;
  104. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  105. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  106. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  107. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  108. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  109. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  110. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  111. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  112. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  113. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  114. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  115. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  116. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  117. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  118. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  119. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  120. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  121. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  122. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  123. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  124. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  125. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  126. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  127. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  128. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  129. Quod superest, quali natura praedita constent
  130. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  131. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  132. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  133. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  134. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  135. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  136. constituit natura minutis mobilibusque
  137. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  138. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  139. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  140. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  141. curat item vasis integris vina repente
  142. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  143. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  144. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  145. mobiliter soluens differt primordia vini.
  146. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  147. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  148. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  149. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  150. fiant ut possint ictu discludere turris,
  151. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  152. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  153. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  154. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  155. expediam neque te in promissis plura morabor.
  156. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  157. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  158. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  159. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  160. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  161. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  162. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  163. adeo tetra nimborum nocte coorta
  164. inpendent atrae formidinis ora superne,
  165. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  166. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  167. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  168. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  169. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  170. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  171. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  172. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  173. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  174. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  175. multa forent multis exempto nubila sole;
  176. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  177. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  178. si non extructis foret alte nubibus aether.
  179. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  180. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  181. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  182. semina habere cavas nubes et multa necessest
  183. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  184. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  185. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  186. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  187. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  188. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  189. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  190. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  191. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  192. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  193. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  194. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  195. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  196. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  197. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  198. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  199. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  200. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  201. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  202. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  203. tantus discidio nubis ventique procella
  204. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  205. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  206. incidit in validam maturo culmine nubem;
  207. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  208. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  209. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  210. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  211. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  212. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  213. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  214. atque alia ex ipso conradens portat
  215. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  216. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  217. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  218. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  219. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  220. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  221. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  222. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  223. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  224. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  225. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  226. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  227. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  228. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  229. nec temere omnino plane vis frigida venti
  230. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  231. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  232. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  233. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  234. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  235. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  236. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  237. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  238. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  239. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  240. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  241. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  242. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  243. non igitur multis offensibus in remorando
  244. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  245. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  246. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  247. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  248. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  249. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  250. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  251. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  252. et validas auget viris et roborat ictum;
  253. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  254. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  255. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  256. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  257. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  258. incolumisque venit per res atque integra transit
  259. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  260. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  261. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  262. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  263. conferve facit, e parvis quia facta minute
  264. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  265. quae facile insinuantur et insinuata repente
  266. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  267. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  268. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  269. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  270. frigore enim desunt ignes ventique calore
  271. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  272. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  273. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  274. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  275. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  276. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  277. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  278. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  279. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  280. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  281. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  282. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  283. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  284. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  285. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  286. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  287. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  288. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  289. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  290. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  291. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  292. indicia occultae divum perquirere mentis,
  293. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  294. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  295. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  296. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  297. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  298. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  299. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  300. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  301. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  302. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  303. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  304. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  305. turbine caelesti subito correptus et igni?
  306. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  307. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  308. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  309. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  310. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  311. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  312. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  313. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  314. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  315. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  316. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  317. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  318. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  319. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  320. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  321. et simul in multas partis qui credere possis
  322. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  323. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  324. at saepest numero factum fierique necessest,
  325. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  326. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  327. postremo cur sancta deum delubra suasque
  328. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  329. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  330. demit imaginibus violento volnere honorem?
  331. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  332. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  333. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  334. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  335. in mare qua missi veniant ratione superne.
  336. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  337. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  338. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  339. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  340. navigia in summum veniant vexata periclum.
  341. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  342. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  343. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  344. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  345. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  346. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  347. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  348. versabundus enim turbo descendit et illam
  349. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  350. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  351. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  352. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  353. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  354. vertex conradens ex semina nubis
  355. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  356. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  357. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  358. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  359. officere in terris, apparet crebrius idem
  360. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  361. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  362. hoc super in caeli spatio coiere repente
  363. asperiora, modis quae possint indupedita
  364. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  365. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  366. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  367. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  368. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  369. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  370. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  371. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  372. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  373. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  374. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  375. hic demum fit uti turba maiore coorta
  376. et condensa queant apparere et simul ipso
  377. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  378. nam loca declarat sursum ventosa patere
  379. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  380. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  381. corpora naturam declarant litore vestis
  382. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  383. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  384. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  385. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  386. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  387. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  388. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  389. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  390. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  391. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  392. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  393. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  394. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  395. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  396. esse infinitam docui, quantaque volarent
  397. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  398. immemorabile per spatium transire solerent.
  399. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  400. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  401. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  402. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  403. et quasi per magni circum spiracula mundi
  404. exitus introitusque elementis redditus extat.
  405. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  406. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  407. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  408. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  409. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  410. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  411. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  412. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  413. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  414. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  415. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  416. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  417. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  418. multa modis multis convenere undique adaucta,
  419. confertae nubes umorem mittere certant
  420. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  421. copia nimborum turba maiore coacta
  422. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  423. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  424. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  425. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  426. cera super calido tabescens multa liquescat.
  427. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  428. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  429. at retinere diu pluviae longumque morari
  430. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  431. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  432. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  433. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  434. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  435. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  436. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  437. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  438. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  439. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  440. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  441. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  442. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  443. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  444. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  445. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  446. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  447. supter item ut supera ventosis undique plenam
  448. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  449. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  450. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  451. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  452. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  453. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  454. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  455. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  456. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  457. concussu late disserpunt inde tremores.
  458. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  459. tecta viam propter non magno pondere tota,
  460. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  461. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  462. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  463. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  464. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  465. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  466. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  467. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  468. collectus parte ex una procumbit et urget
  469. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  470. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  471. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  472. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  473. inclinata minent in eandem prodita partem
  474. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  475. et metuunt magni naturam credere mundi
  476. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  477. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  478. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  479. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  480. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  481. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  482. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  483. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  484. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  485. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  486. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  487. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  488. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  489. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  490. in loca se cava terrai coniecit ibique
  491. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  492. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  493. exagitata foras erumpitur et simul altam
  494. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  495. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  496. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  497. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  498. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  499. motibus in terris et multae per mare pessum
  500. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  501. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  502. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  503. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  504. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  505. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  506. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  507. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  508. terrai ne dissoluat natura repente,
  509. neu distracta suum late dispandat hiatum
  510. idque suis confusa velit complere ruinis.
  511. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  512. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  513. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  514. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  515. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  516. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  517. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  518. ---
  519. Principio mare mirantur non reddere maius
  520. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  521. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  522. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  523. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  524. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  525. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  526. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  527. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  528. quippe videmus enim vestis umore madentis
  529. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  530. at pelage multa et late substrata videmus.
  531. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  532. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  533. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  534. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  535. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  536. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  537. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  538. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  539. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  540. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  541. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  542. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  543. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  544. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  545. in terras itidem manare ex aequore salso;
  546. percolatur enim virus retroque remanat
  547. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  548. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  549. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  550. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  551. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  552. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  553. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  554. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  555. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  556. cernentes pavida complebant pectora cura,
  557. quid moliretur rerum natura novarum.
  558. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  559. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  560. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  561. et videas caelum summai totius unum
  562. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  563. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  564. quod bene propositum si plane contueare
  565. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  566. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  567. accepit calido febrim fervore coortam
  568. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  569. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  570. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  571. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  572. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  573. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  574. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  575. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  576. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  577. ex infinito satis omnia suppeditare,
  578. unde repente queat tellus concussa moveri
  579. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  580. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  581. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  582. et tempestates pluviae graviore coortu
  583. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  584. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  585. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  586. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  587. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  588. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  589. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  590. nil sint ad summam summai totius omnem.
  591. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  592. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  593. expediam. primum totius subcava montis
  594. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  595. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  596. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  597. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  598. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  599. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  600. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  601. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  602. differt et crassa volvit caligine fumum
  603. extruditque simul mirando pondere saxa;
  604. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  605. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  606. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  607. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  608. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  609. ---
  610. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  611. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  612. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  613. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  614. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  615. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  616. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  617. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  618. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  619. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  620. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  621. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  622. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  623. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  624. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  625. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  626. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  627. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  628. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  629. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  630. cogentes sursus replent coguntque manere.
  631. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  632. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  633. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  634. inter nigra virum percocto saecla colore
  635. exoriens penitus media ab regione diei.
  636. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  637. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  638. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  639. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  640. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  641. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  642. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  643. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  644. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  645. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  646. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  647. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  648. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  649. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  650. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  651. expediam, quali natura praedita constent.
  652. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  653. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  654. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  655. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  656. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  657. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  658. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  659. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  660. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  661. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  662. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  663. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  664. cornices, non cum fumant altaria donis;
  665. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  666. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  667. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  668. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  669. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  670. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  671. manibus ut si sint divis mactata repente.
  672. omnia quae naturali ratione geruntur,
  673. et quibus e fiant causis apparet origo;
  674. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  675. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  676. ducere forte deos manis inferne reamur,
  677. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  678. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  679. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  680. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  681. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  682. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  683. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  684. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  685. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  686. res ad vitai rationem ostendimus ante
  687. propter dissimilem naturam dissimilisque
  688. texturas inter sese primasque figuras.
  689. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  690. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  691. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  692. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  693. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  694. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  695. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  696. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  697. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  698. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  699. floris odore hominem taetro consueta necare.
  700. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  701. multa modis multis multarum semina rerum
  702. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  703. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  704. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  705. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  706. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  707. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  708. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  709. multaque praeterea languentia membra per artus
  710. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  711. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  712. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  713. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  714. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  715. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  716. at cum membra domans percepit fervida febris,
  717. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  718. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  719. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  720. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  721. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  722. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  723. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  724. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  725. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  726. quam soleant et quam vitai copia desit,
  727. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  728. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  729. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  730. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  731. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  732. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  733. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  734. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  735. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  736. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  737. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  738. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  739. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  740. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  741. propterea quod magna mali fit copia circum.
  742. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  743. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  744. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  745. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  746. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  747. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  748. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  749. scilicet in terram delabi pondere cogit
  750. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  751. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  752. ---
  753. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  754. arescit quia terra calore et semina si qua
  755. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  756. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  757. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  758. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  759. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo