De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  2. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  3. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  4. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  5. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  6. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  7. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  8. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  9. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  10. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  11. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  12. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  13. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  14. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  15. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  16. indicia occultae divum perquirere mentis,
  17. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  18. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  19. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  20. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  21. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  22. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  23. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  24. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  25. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  26. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  27. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  28. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  29. turbine caelesti subito correptus et igni?
  30. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  31. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  32. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  33. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  34. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  35. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  36. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  37. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  38. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  39. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  40. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  41. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  42. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  43. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  44. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  45. et simul in multas partis qui credere possis
  46. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  47. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  48. at saepest numero factum fierique necessest,
  49. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  50. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  51. postremo cur sancta deum delubra suasque
  52. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  53. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  54. demit imaginibus violento volnere honorem?
  55. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  56. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  57. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  58. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  59. in mare qua missi veniant ratione superne.
  60. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  61. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  62. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  63. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  64. navigia in summum veniant vexata periclum.
  65. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  66. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  67. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  68. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  69. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  70. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  71. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  72. versabundus enim turbo descendit et illam
  73. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  74. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  75. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  76. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  77. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  78. vertex conradens ex semina nubis
  79. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  80. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  81. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  82. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  83. officere in terris, apparet crebrius idem
  84. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  85. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  86. hoc super in caeli spatio coiere repente
  87. asperiora, modis quae possint indupedita
  88. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  89. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  90. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  91. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  92. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  93. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  94. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  95. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  96. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  97. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  98. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  99. hic demum fit uti turba maiore coorta
  100. et condensa queant apparere et simul ipso
  101. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  102. nam loca declarat sursum ventosa patere
  103. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  104. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  105. corpora naturam declarant litore vestis
  106. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  107. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  108. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  109. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  110. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  111. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  112. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  113. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  114. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  115. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  116. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  117. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  118. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  119. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  120. esse infinitam docui, quantaque volarent
  121. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  122. immemorabile per spatium transire solerent.
  123. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  124. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  125. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  126. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  127. et quasi per magni circum spiracula mundi
  128. exitus introitusque elementis redditus extat.
  129. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  130. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  131. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  132. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  133. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  134. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  135. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  136. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  137. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  138. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  139. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  140. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  141. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  142. multa modis multis convenere undique adaucta,
  143. confertae nubes umorem mittere certant
  144. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  145. copia nimborum turba maiore coacta
  146. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  147. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  148. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  149. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  150. cera super calido tabescens multa liquescat.
  151. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  152. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  153. at retinere diu pluviae longumque morari
  154. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  155. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  156. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  157. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  158. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  159. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  160. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  161. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  162. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  163. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  164. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  165. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  166. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  167. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  168. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  169. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  170. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  171. supter item ut supera ventosis undique plenam
  172. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  173. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  174. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  175. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  176. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  177. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  178. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  179. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  180. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  181. concussu late disserpunt inde tremores.
  182. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  183. tecta viam propter non magno pondere tota,
  184. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  185. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  186. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  187. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  188. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  189. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  190. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  191. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  192. collectus parte ex una procumbit et urget
  193. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  194. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  195. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  196. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  197. inclinata minent in eandem prodita partem
  198. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  199. et metuunt magni naturam credere mundi
  200. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  201. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  202. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  203. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  204. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  205. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  206. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  207. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  208. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  209. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  210. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  211. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  212. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  213. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  214. in loca se cava terrai coniecit ibique
  215. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  216. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  217. exagitata foras erumpitur et simul altam
  218. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  219. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  220. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  221. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  222. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  223. motibus in terris et multae per mare pessum
  224. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  225. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  226. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  227. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  228. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  229. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  230. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,