De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  2. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  3. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  4. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  5. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  6. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  7. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  8. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  9. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  10. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  11. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  12. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  13. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  14. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  15. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  16. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  17. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  18. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  19. indicia occultae divum perquirere mentis,
  20. unde volans ignis pervenerit aut in utram se