De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  2. frigore enim desunt ignes ventique calore
  3. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  4. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  5. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  6. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  7. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  8. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  9. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  10. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  11. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  12. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  13. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  14. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  15. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  16. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  17. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  18. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  19. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  20. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  21. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  22. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  23. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  24. indicia occultae divum perquirere mentis,
  25. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  26. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  27. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  28. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  29. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  30. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  31. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  32. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  33. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  34. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  35. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  36. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  37. turbine caelesti subito correptus et igni?
  38. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  39. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  40. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  41. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  42. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  43. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  44. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  45. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  46. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  47. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  48. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  49. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  50. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  51. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  52. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  53. et simul in multas partis qui credere possis
  54. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  55. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  56. at saepest numero factum fierique necessest,
  57. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  58. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  59. postremo cur sancta deum delubra suasque
  60. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  61. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  62. demit imaginibus violento volnere honorem?
  63. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  64. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  65. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  66. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  67. in mare qua missi veniant ratione superne.
  68. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  69. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  70. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  71. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  72. navigia in summum veniant vexata periclum.
  73. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  74. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  75. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  76. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  77. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  78. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  79. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  80. versabundus enim turbo descendit et illam
  81. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  82. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  83. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  84. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  85. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  86. vertex conradens ex semina nubis
  87. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  88. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  89. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  90. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  91. officere in terris, apparet crebrius idem
  92. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  93. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  94. hoc super in caeli spatio coiere repente
  95. asperiora, modis quae possint indupedita
  96. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  97. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  98. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  99. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  100. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  101. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  102. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  103. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  104. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  105. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  106. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  107. hic demum fit uti turba maiore coorta
  108. et condensa queant apparere et simul ipso
  109. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  110. nam loca declarat sursum ventosa patere
  111. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  112. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  113. corpora naturam declarant litore vestis
  114. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  115. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  116. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  117. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  118. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  119. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  120. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  121. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  122. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  123. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  124. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  125. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  126. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  127. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  128. esse infinitam docui, quantaque volarent
  129. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  130. immemorabile per spatium transire solerent.
  131. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  132. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  133. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  134. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  135. et quasi per magni circum spiracula mundi
  136. exitus introitusque elementis redditus extat.
  137. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  138. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  139. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  140. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  141. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  142. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  143. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  144. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  145. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  146. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  147. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  148. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  149. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  150. multa modis multis convenere undique adaucta,
  151. confertae nubes umorem mittere certant
  152. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  153. copia nimborum turba maiore coacta
  154. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  155. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  156. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  157. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  158. cera super calido tabescens multa liquescat.
  159. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  160. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  161. at retinere diu pluviae longumque morari
  162. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  163. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  164. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  165. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  166. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  167. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  168. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  169. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  170. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  171. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  172. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  173. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  174. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  175. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  176. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  177. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  178. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  179. supter item ut supera ventosis undique plenam
  180. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  181. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  182. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  183. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  184. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  185. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  186. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  187. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  188. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  189. concussu late disserpunt inde tremores.
  190. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  191. tecta viam propter non magno pondere tota,
  192. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  193. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  194. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  195. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  196. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  197. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  198. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  199. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  200. collectus parte ex una procumbit et urget
  201. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  202. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  203. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  204. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  205. inclinata minent in eandem prodita partem
  206. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  207. et metuunt magni naturam credere mundi
  208. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  209. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  210. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  211. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  212. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  213. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  214. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  215. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  216. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  217. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  218. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  219. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  220. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  221. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  222. in loca se cava terrai coniecit ibique
  223. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  224. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  225. exagitata foras erumpitur et simul altam
  226. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  227. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  228. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  229. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  230. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  231. motibus in terris et multae per mare pessum
  232. subsedere suis pariter cum civibus urbes.