De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  2. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  3. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  4. frigore enim desunt ignes ventique calore
  5. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  6. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  7. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  8. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  9. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  10. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  11. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  12. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  13. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  14. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  15. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  16. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  17. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  18. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  19. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  20. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  21. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  22. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  23. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  24. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  25. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  26. indicia occultae divum perquirere mentis,
  27. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  28. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  29. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  30. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  31. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  32. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  33. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  34. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  35. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  36. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  37. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  38. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  39. turbine caelesti subito correptus et igni?
  40. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  41. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  42. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  43. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  44. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  45. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  46. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  47. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  48. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  49. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  50. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  51. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  52. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  53. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  54. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  55. et simul in multas partis qui credere possis
  56. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  57. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  58. at saepest numero factum fierique necessest,
  59. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  60. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  61. postremo cur sancta deum delubra suasque
  62. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  63. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  64. demit imaginibus violento volnere honorem?
  65. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  66. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  67. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  68. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  69. in mare qua missi veniant ratione superne.
  70. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  71. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  72. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  73. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  74. navigia in summum veniant vexata periclum.
  75. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  76. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  77. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  78. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  79. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  80. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  81. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  82. versabundus enim turbo descendit et illam
  83. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  84. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  85. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  86. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  87. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  88. vertex conradens ex semina nubis
  89. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  90. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  91. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  92. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  93. officere in terris, apparet crebrius idem
  94. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  95. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  96. hoc super in caeli spatio coiere repente
  97. asperiora, modis quae possint indupedita
  98. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  99. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  100. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  101. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  102. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  103. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  104. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  105. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  106. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  107. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  108. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  109. hic demum fit uti turba maiore coorta
  110. et condensa queant apparere et simul ipso