De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  2. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  3. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  4. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  5. frigore enim desunt ignes ventique calore
  6. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  7. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  8. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  9. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  10. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  11. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  12. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  13. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  14. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  15. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  16. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  17. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  18. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  19. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  20. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  21. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  22. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  23. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  24. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  25. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  26. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  27. indicia occultae divum perquirere mentis,
  28. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  29. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  30. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  31. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  32. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  33. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  34. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  35. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  36. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  37. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  38. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  39. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  40. turbine caelesti subito correptus et igni?
  41. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  42. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  43. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  44. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  45. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  46. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  47. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  48. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  49. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  50. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  51. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  52. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  53. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  54. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  55. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  56. et simul in multas partis qui credere possis
  57. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  58. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  59. at saepest numero factum fierique necessest,
  60. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  61. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  62. postremo cur sancta deum delubra suasque
  63. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  64. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  65. demit imaginibus violento volnere honorem?
  66. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  67. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  68. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  69. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  70. in mare qua missi veniant ratione superne.
  71. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  72. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  73. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  74. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  75. navigia in summum veniant vexata periclum.
  76. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  77. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  78. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  79. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  80. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  81. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  82. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  83. versabundus enim turbo descendit et illam
  84. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  85. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  86. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  87. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  88. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  89. vertex conradens ex semina nubis
  90. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  91. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  92. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  93. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  94. officere in terris, apparet crebrius idem
  95. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  96. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  97. hoc super in caeli spatio coiere repente
  98. asperiora, modis quae possint indupedita
  99. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  100. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  101. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  102. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  103. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  104. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  105. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  106. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  107. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  108. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  109. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  110. hic demum fit uti turba maiore coorta
  111. et condensa queant apparere et simul ipso
  112. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  113. nam loca declarat sursum ventosa patere
  114. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  115. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  116. corpora naturam declarant litore vestis
  117. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  118. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  119. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  120. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  121. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  122. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  123. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  124. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  125. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  126. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  127. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  128. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  129. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  130. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  131. esse infinitam docui, quantaque volarent
  132. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  133. immemorabile per spatium transire solerent.
  134. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  135. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  136. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  137. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  138. et quasi per magni circum spiracula mundi
  139. exitus introitusque elementis redditus extat.
  140. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  141. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  142. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  143. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  144. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  145. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  146. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  147. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  148. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  149. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  150. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  151. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  152. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  153. multa modis multis convenere undique adaucta,
  154. confertae nubes umorem mittere certant
  155. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  156. copia nimborum turba maiore coacta
  157. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  158. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  159. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  160. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  161. cera super calido tabescens multa liquescat.
  162. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  163. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  164. at retinere diu pluviae longumque morari
  165. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  166. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  167. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  168. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  169. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  170. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  171. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  172. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  173. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  174. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  175. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  176. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  177. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  178. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  179. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  180. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  181. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  182. supter item ut supera ventosis undique plenam
  183. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  184. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  185. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  186. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  187. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  188. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  189. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  190. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  191. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  192. concussu late disserpunt inde tremores.
  193. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  194. tecta viam propter non magno pondere tota,
  195. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  196. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  197. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  198. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  199. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  200. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  201. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  202. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  203. collectus parte ex una procumbit et urget
  204. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  205. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  206. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  207. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  208. inclinata minent in eandem prodita partem
  209. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  210. et metuunt magni naturam credere mundi
  211. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  212. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  213. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  214. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  215. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  216. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  217. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  218. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  219. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  220. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  221. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  222. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  223. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  224. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  225. in loca se cava terrai coniecit ibique
  226. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  227. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  228. exagitata foras erumpitur et simul altam
  229. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  230. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  231. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  232. disturbat urbes et terrae motus obortus.