De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  2. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  3. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  4. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  5. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  6. incolumisque venit per res atque integra transit
  7. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  8. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  9. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  10. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  11. conferve facit, e parvis quia facta minute
  12. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  13. quae facile insinuantur et insinuata repente
  14. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  15. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  16. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  17. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  18. frigore enim desunt ignes ventique calore
  19. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  20. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  21. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  22. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  23. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  24. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  25. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  26. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  27. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  28. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  29. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  30. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  31. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  32. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  33. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  34. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  35. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  36. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  37. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  38. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  39. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  40. indicia occultae divum perquirere mentis,
  41. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  42. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  43. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  44. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  45. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  46. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  47. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  48. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  49. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  50. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  51. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  52. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  53. turbine caelesti subito correptus et igni?
  54. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  55. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  56. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  57. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  58. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  59. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  60. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  61. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  62. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  63. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  64. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  65. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  66. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  67. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  68. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  69. et simul in multas partis qui credere possis
  70. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  71. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  72. at saepest numero factum fierique necessest,
  73. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  74. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  75. postremo cur sancta deum delubra suasque
  76. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  77. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  78. demit imaginibus violento volnere honorem?
  79. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  80. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  81. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  82. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  83. in mare qua missi veniant ratione superne.
  84. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  85. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  86. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  87. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  88. navigia in summum veniant vexata periclum.
  89. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  90. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  91. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  92. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  93. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  94. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  95. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  96. versabundus enim turbo descendit et illam
  97. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  98. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  99. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  100. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  101. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  102. vertex conradens ex semina nubis
  103. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  104. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  105. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  106. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  107. officere in terris, apparet crebrius idem
  108. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  109. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  110. hoc super in caeli spatio coiere repente
  111. asperiora, modis quae possint indupedita
  112. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  113. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  114. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  115. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  116. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  117. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  118. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  119. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  120. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  121. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  122. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  123. hic demum fit uti turba maiore coorta
  124. et condensa queant apparere et simul ipso
  125. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  126. nam loca declarat sursum ventosa patere
  127. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  128. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  129. corpora naturam declarant litore vestis
  130. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  131. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  132. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  133. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  134. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  135. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  136. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  137. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  138. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  139. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  140. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  141. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  142. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  143. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  144. esse infinitam docui, quantaque volarent
  145. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  146. immemorabile per spatium transire solerent.
  147. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  148. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  149. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  150. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  151. et quasi per magni circum spiracula mundi
  152. exitus introitusque elementis redditus extat.
  153. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  154. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  155. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  156. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  157. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  158. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  159. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  160. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  161. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  162. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  163. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  164. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  165. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  166. multa modis multis convenere undique adaucta,
  167. confertae nubes umorem mittere certant
  168. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  169. copia nimborum turba maiore coacta
  170. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  171. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  172. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  173. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  174. cera super calido tabescens multa liquescat.
  175. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  176. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  177. at retinere diu pluviae longumque morari
  178. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  179. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  180. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  181. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  182. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  183. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  184. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  185. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  186. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  187. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  188. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  189. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  190. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  191. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  192. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  193. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  194. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  195. supter item ut supera ventosis undique plenam
  196. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  197. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  198. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  199. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  200. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  201. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  202. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  203. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  204. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  205. concussu late disserpunt inde tremores.
  206. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  207. tecta viam propter non magno pondere tota,
  208. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  209. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  210. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  211. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  212. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  213. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  214. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  215. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  216. collectus parte ex una procumbit et urget
  217. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  218. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  219. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  220. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  221. inclinata minent in eandem prodita partem
  222. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  223. et metuunt magni naturam credere mundi
  224. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  225. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  226. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  227. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  228. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  229. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  230. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  231. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  232. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  233. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  234. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  235. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  236. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  237. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  238. in loca se cava terrai coniecit ibique
  239. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  240. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  241. exagitata foras erumpitur et simul altam
  242. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  243. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  244. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  245. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  246. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  247. motibus in terris et multae per mare pessum
  248. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  249. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  250. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  251. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  252. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  253. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  254. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  255. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  256. terrai ne dissoluat natura repente,
  257. neu distracta suum late dispandat hiatum
  258. idque suis confusa velit complere ruinis.
  259. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  260. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  261. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  262. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  263. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  264. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  265. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  266. ---
  267. Principio mare mirantur non reddere maius
  268. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  269. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  270. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  271. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  272. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  273. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  274. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  275. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  276. quippe videmus enim vestis umore madentis
  277. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  278. at pelage multa et late substrata videmus.
  279. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  280. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  281. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  282. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  283. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  284. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  285. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  286. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  287. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  288. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  289. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  290. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  291. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  292. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  293. in terras itidem manare ex aequore salso;
  294. percolatur enim virus retroque remanat
  295. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  296. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  297. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  298. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  299. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  300. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  301. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  302. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  303. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  304. cernentes pavida complebant pectora cura,
  305. quid moliretur rerum natura novarum.
  306. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  307. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  308. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  309. et videas caelum summai totius unum
  310. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  311. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  312. quod bene propositum si plane contueare
  313. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  314. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  315. accepit calido febrim fervore coortam
  316. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  317. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  318. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  319. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  320. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  321. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  322. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  323. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  324. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  325. ex infinito satis omnia suppeditare,
  326. unde repente queat tellus concussa moveri
  327. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  328. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  329. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  330. et tempestates pluviae graviore coortu
  331. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  332. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  333. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  334. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  335. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  336. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  337. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  338. nil sint ad summam summai totius omnem.
  339. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  340. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  341. expediam. primum totius subcava montis
  342. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  343. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  344. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  345. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  346. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  347. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  348. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  349. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  350. differt et crassa volvit caligine fumum
  351. extruditque simul mirando pondere saxa;
  352. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  353. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  354. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  355. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  356. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  357. ---
  358. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  359. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  360. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  361. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  362. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  363. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  364. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  365. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  366. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  367. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  368. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  369. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  370. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  371. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  372. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  373. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  374. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  375. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  376. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  377. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  378. cogentes sursus replent coguntque manere.
  379. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  380. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  381. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  382. inter nigra virum percocto saecla colore
  383. exoriens penitus media ab regione diei.
  384. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  385. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  386. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  387. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  388. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  389. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  390. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  391. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  392. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  393. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  394. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  395. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  396. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  397. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  398. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  399. expediam, quali natura praedita constent.
  400. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  401. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  402. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  403. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  404. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  405. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  406. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  407. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  408. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  409. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  410. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  411. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  412. cornices, non cum fumant altaria donis;
  413. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  414. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  415. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  416. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  417. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  418. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  419. manibus ut si sint divis mactata repente.
  420. omnia quae naturali ratione geruntur,
  421. et quibus e fiant causis apparet origo;
  422. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  423. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  424. ducere forte deos manis inferne reamur,
  425. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  426. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  427. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  428. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  429. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  430. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  431. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  432. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  433. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  434. res ad vitai rationem ostendimus ante
  435. propter dissimilem naturam dissimilisque
  436. texturas inter sese primasque figuras.
  437. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  438. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  439. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  440. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  441. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  442. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  443. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  444. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  445. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  446. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  447. floris odore hominem taetro consueta necare.
  448. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  449. multa modis multis multarum semina rerum
  450. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  451. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  452. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  453. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  454. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  455. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  456. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  457. multaque praeterea languentia membra per artus
  458. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  459. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  460. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  461. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  462. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  463. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  464. at cum membra domans percepit fervida febris,
  465. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  466. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  467. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  468. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  469. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  470. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  471. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  472. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  473. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  474. quam soleant et quam vitai copia desit,
  475. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  476. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  477. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  478. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  479. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  480. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  481. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  482. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  483. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  484. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  485. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  486. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  487. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  488. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  489. propterea quod magna mali fit copia circum.
  490. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  491. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  492. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  493. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  494. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  495. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  496. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  497. scilicet in terram delabi pondere cogit
  498. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  499. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  500. ---
  501. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  502. arescit quia terra calore et semina si qua
  503. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  504. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  505. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  506. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  507. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  508. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  509. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  510. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  511. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  512. sole putant subter terras fervescere partim,
  513. nox ubi terribili terras caligine texit.
  514. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  515. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  516. non quierit calidum supera de reddere parte,
  517. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  518. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  519. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  520. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  521. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  522. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  523. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  524. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  525. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  526. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  527. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  528. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  529. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  530. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  531. et rare fecit calido miscente vapore,
  532. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  533. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  534. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  535. praeterea solis radiis iactatur aquai
  536. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  537. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  538. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  539. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  540. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  541. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  542. taedaque consimili ratione accensa per undas
  543. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  544. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  545. semina de terraque necessest funditus ipsa
  546. ignis corpora per totum consurgere fontem
  547. et simul exspirare foras exireque in auras,
  548. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  549. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  550. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  551. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  552. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  553. et multis aliis praebet regionibus aequor
  554. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  555. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  556. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  557. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  558. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  559. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  560. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  561. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  562. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  563. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  564. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  565. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  566. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  567. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  568. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  569. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  570. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  571. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  572. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  573. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  574. ordine demisso levibus iactarier auris,
  575. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  576. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  577. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  578. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  579. ipsius rei rationem reddere possis,
  580. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  581. quo magis attentas auris animumque reposco.
  582. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  583. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  584. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  585. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  586. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  587. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  588. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  589. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  590. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  591. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  592. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  593. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  594. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  595. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  596. cernere odorari licet et sentire sonare.
  597. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  598. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  599. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  600. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  601. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  602. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  603. principio fit ut in speluncis saxa superna
  604. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  605. manat item nobis e toto corpore sudor,
  606. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  607. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  608. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  609. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  610. sentimus, sentimus item transire per aurum
  611. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  612. denique per dissaepta domorum saxea voces
  613. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  614. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  615. denique qua circum caeli lorica ,
  616. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  617. et tempestate in terra caeloque coorta
  618. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  619. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  620. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  621. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  622. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  623. principio terram sol excoquit et facit are,
  624. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  625. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  626. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  627. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  628. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  629. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  630. at coria et carnem mollit durata calore.
  631. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  632. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  633. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  634. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  635. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  636. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  637. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  638. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  639. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  640. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  641. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  642. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  643. dissimili inter se natura praedita debent
  644. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  645. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  646. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  647. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  648. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  649. scilicet id fieri cogit natura viarum
  650. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  651. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  652. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  653. argentoque foras aliud vitroque meare;
  654. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  655. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  656. scilicet id fieri cogit natura viarum
  657. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  658. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  659. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  660. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  661. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  662. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  663. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  664. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  665. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  666. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  667. in medio locus, extemplo primordia ferri
  668. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  669. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  670. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  671. indupedita suis arte conexa cohaeret
  672. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  673. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  674. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  675. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  676. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  677. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  678. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  679. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  680. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  681. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  682. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  683. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  684. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  685. quod, simul a fronte est anelli rarior
  686. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  687. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  688. a tergo quasi provehat atque propellat.
  689. semper enim circum positus res verberat ;
  690. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  691. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  692. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  693. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  694. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  695. denique res omnes debent in corpore habere
  696. , quandoquidem raro sunt corpore et
  697. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  698. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  699. sollicito motu semper iactatur eoque
  700. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  701. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  702. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  703. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  704. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  705. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  706. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  707. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  708. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  709. aere interposito discordia tanta creatur
  710. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  711. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  712. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  713. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  714. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  715. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  716. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  717. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  718. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  719. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  720. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  721. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  722. lignea materies in quo genere esse videtur.
  723. interutrasque igitur ferri natura locata
  724. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  725. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  726. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  727. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  728. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  729. saxa vides primum sola colescere calce.
  730. glutine materies taurino iungitur una,
  731. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  732. quam laxare queant compages taurea vincla.
  733. vitigeni latices aquai fontibus audent
  734. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  735. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  736. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  737. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  738. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  739. denique res auro non aurum copulat una,
  740. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  741. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  742. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  743. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  744. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  745. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  746. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  747. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  748. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  749. inter se quaedam possint coplata teneri;
  750. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  751. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  752. mortiferam possit cladem conflare coorta
  753. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  754. expediam, primum multarum semina rerum
  755. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  756. et contra quae sint morbo mortique necessest
  757. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  758. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  759. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  760. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  761. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  762. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  763. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  764. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  765. temptari procul a patria qui cumque domoque
  766. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  767. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  768. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  769. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  770. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  771. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  772. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  773. tum color et facies hominum distare videntur
  774. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  775. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  776. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  777. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  778. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  779. partibus ac membris; varius concinnat id .
  780. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  781. commovet atque inimicus serpere coepit,
  782. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  783. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  784. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  785. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  786. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  787. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  788. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  789. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  790. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  791. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  792. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  793. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  794. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  795. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  796. an caelum nobis ultro natura corumptum
  797. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  798. quod nos adventu possit temptare recenti.
  799. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  800. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  801. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  802. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  803. permensus multum camposque natantis,
  804. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  805. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  806. principio caput incensum fervore gerebant
  807. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  808. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  809. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  810. atque animi interpres manabat lingua cruore
  811. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  812. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  813. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  814. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  815. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  816. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  817. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  818. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  819. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  820. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  821. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  822. corripere adsidue nervos et membra coactans
  823. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  824. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  825. corporis in summo summam fervescere partem,
  826. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  827. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  828. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  829. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  830. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  831. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  832. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  833. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  834. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  835. multi praecipites nymphis putealibus alte
  836. inciderunt ipso venientes ore patente:
  837. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  838. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  839. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  840. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  841. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  842. lumina versarent oculorum expertia somno.
  843. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  844. perturbata animi mens in maerore metuque,
  845. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  846. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  847. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  848. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  849. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  850. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  851. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  852. a pedibusque minutatim succedere frigus
  853. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  854. conpressae nares, nasi primoris acumen
  855. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  856. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  857. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  858. octavoque fere candenti lumine solis
  859. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  860. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  861. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  862. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  863. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  864. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  865. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  866. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  867. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  868. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  869. et graviter partim metuentes limina leti
  870. vivebant ferro privati parte virili,
  871. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  872. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  873. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  874. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  875. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  876. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  877. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  878. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  879. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  880. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  881. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  882. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  883. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  884. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  885. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  886. incomitata rapi certabant funera vasta
  887. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  888. nam quod ali dederat vitalis auras
  889. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  890. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  891. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  892. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  893. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  894. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  895. funera respectans animam amittebat ibidem.
  896. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  897. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  898. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  899. idque vel in primis cumulabat funere funus
  900. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  901. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  902. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  903. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  904. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  905. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  906. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  907. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  908. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  909. et robustus item curvi moderator aratri
  910. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  911. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  912. exanimis pueris super exanimata parentum
  913. corpora non numquam posses retroque videre
  914. matribus et patribus natos super edere vitam.
  915. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  916. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  917. copia conveniens ex omni morbida parte.
  918. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  919. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  920. multa siti prostrata viam per proque voluta
  921. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  922. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  923. multaque per populi passim loca prompta viasque
  924. languida semanimo cum corpore membra videres
  925. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  926. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  927. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  928. omnia denique sancta deum delubra replerat
  929. corporibus mors exanimis onerataque passim
  930. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  931. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  932. nec iam religio divom nec numina magni
  933. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  934. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  935. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  936. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  937. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  938. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  939. namque suos consanguineos aliena rogorum
  940. insuper extructa ingenti clamore locabant
  941. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  942. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  943. inque aliis alium populum sepelire suorum
  944. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  945. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  946. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  947. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.