De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et validas auget viris et roborat ictum;
  2. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  3. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  4. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  5. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  6. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  7. incolumisque venit per res atque integra transit
  8. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  9. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  10. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  11. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  12. conferve facit, e parvis quia facta minute
  13. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  14. quae facile insinuantur et insinuata repente
  15. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  16. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  17. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  18. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  19. frigore enim desunt ignes ventique calore
  20. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  21. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  22. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  23. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  24. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  25. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  26. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  27. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  28. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  29. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  30. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  31. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  32. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  33. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  34. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  35. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  36. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  37. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  38. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  39. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  40. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  41. indicia occultae divum perquirere mentis,
  42. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  43. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  44. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  45. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  46. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  47. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  48. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  49. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  50. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  51. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  52. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  53. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  54. turbine caelesti subito correptus et igni?
  55. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  56. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  57. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  58. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  59. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  60. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  61. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  62. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  63. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  64. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  65. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  66. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  67. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  68. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  69. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  70. et simul in multas partis qui credere possis
  71. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  72. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  73. at saepest numero factum fierique necessest,
  74. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  75. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  76. postremo cur sancta deum delubra suasque
  77. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  78. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  79. demit imaginibus violento volnere honorem?
  80. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  81. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  82. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  83. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  84. in mare qua missi veniant ratione superne.
  85. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  86. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  87. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  88. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  89. navigia in summum veniant vexata periclum.
  90. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  91. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  92. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  93. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  94. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  95. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  96. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  97. versabundus enim turbo descendit et illam
  98. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  99. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  100. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  101. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  102. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  103. vertex conradens ex semina nubis
  104. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  105. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,