De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  2. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  3. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  4. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  5. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  6. et validas auget viris et roborat ictum;
  7. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  8. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  9. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  10. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  11. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  12. incolumisque venit per res atque integra transit
  13. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  14. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  15. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  16. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  17. conferve facit, e parvis quia facta minute
  18. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  19. quae facile insinuantur et insinuata repente
  20. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  21. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  22. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  23. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  24. frigore enim desunt ignes ventique calore
  25. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  26. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  27. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  28. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  29. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  30. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  31. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  32. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  33. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  34. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  35. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  36. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  37. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  38. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  39. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  40. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  41. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  42. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  43. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  44. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  45. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  46. indicia occultae divum perquirere mentis,
  47. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  48. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  49. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  50. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  51. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  52. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  53. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  54. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  55. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  56. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  57. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  58. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  59. turbine caelesti subito correptus et igni?
  60. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  61. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  62. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  63. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  64. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  65. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  66. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  67. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  68. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  69. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  70. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  71. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  72. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  73. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  74. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  75. et simul in multas partis qui credere possis
  76. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  77. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  78. at saepest numero factum fierique necessest,
  79. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  80. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  81. postremo cur sancta deum delubra suasque
  82. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  83. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  84. demit imaginibus violento volnere honorem?
  85. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  86. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  87. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  88. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  89. in mare qua missi veniant ratione superne.
  90. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  91. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  92. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  93. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  94. navigia in summum veniant vexata periclum.
  95. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  96. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  97. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  98. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  99. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  100. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  101. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  102. versabundus enim turbo descendit et illam
  103. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  104. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  105. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  106. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  107. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  108. vertex conradens ex semina nubis
  109. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  110. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  111. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  112. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  113. officere in terris, apparet crebrius idem
  114. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  115. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  116. hoc super in caeli spatio coiere repente
  117. asperiora, modis quae possint indupedita
  118. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  119. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  120. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  121. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  122. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  123. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  124. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  125. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  126. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  127. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  128. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  129. hic demum fit uti turba maiore coorta
  130. et condensa queant apparere et simul ipso
  131. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  132. nam loca declarat sursum ventosa patere
  133. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  134. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  135. corpora naturam declarant litore vestis
  136. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  137. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  138. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  139. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  140. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  141. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  142. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  143. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  144. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  145. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  146. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  147. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  148. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  149. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  150. esse infinitam docui, quantaque volarent
  151. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  152. immemorabile per spatium transire solerent.
  153. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  154. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  155. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  156. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  157. et quasi per magni circum spiracula mundi
  158. exitus introitusque elementis redditus extat.
  159. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  160. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  161. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  162. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  163. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  164. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  165. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  166. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  167. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  168. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  169. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  170. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  171. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  172. multa modis multis convenere undique adaucta,
  173. confertae nubes umorem mittere certant
  174. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  175. copia nimborum turba maiore coacta
  176. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  177. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  178. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  179. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  180. cera super calido tabescens multa liquescat.
  181. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  182. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  183. at retinere diu pluviae longumque morari
  184. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  185. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  186. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  187. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  188. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  189. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  190. tum color in nigris existit nubibus arqui.